Quantum redactiones paginae "Marcus Manilius" differant

Content deleted Content added
m robot Adding: fr:Marcus Manilius
quodsi
Linea 2:
'''M. Manilius poeta'''
 
Manilius quis fuerit parum constat, ut qui nihil praeter carmen illud de [[astronomia]] scriptum reliquerit: in quo pauca auctoris vestigia invenias. quodsiQuodsi nemo veterum eius videtur mentionem fecisse, id propterea fieri potuisse docemur, quod Manilius invidiae metu, qua semel atque iterum [[mathematicus|mathematici]] opprimerentur, opera sua in lucem non edidisset. [[Octavianus Augustus|Augustus]] anno a.Chr.n. XII. adhuc plus quam duo milia librorum de divinatione scriptorum colligi comburique iussit. quae cum ita sint, nomen ipsum, quo utimur, poetae, quod duo tantum codices exhibent, incertum est. quod autem omnium huius aevi doctiorum consensu M. Manilius appellatur, ad [[Plinius|Plinium]] referimus, qui in historia naturali Manilium quendam Antiochum saeculo a.Chr.n. primo servum [[Antiochia]] [[Roma|Romam]] advectum esse videri et [[astrologia|astrologiae]] in urbe auctorem fuisse dixit. itaque Astronomicorum scriptor illius aut filius aut nepos forsitan fuerit, cuius utique versus ingenium vere Romanum redolent.
 
[[Categoria:Poetae]]