Quantum redactiones paginae "Cogitatio" differant

813 octeti additi ,  11 years ago
Summarium vacuum
No edit summary
No edit summary
{{In progressu}}
[[File:Auguste Rodin - Grubleren 2005-02.jpg|thumb|<center>''Cogitabundus'', <br/> signum ab [[Augustus Rodin|Augusto Rodin]] sculptum.</center>]]
'''Cogitatio''' est res [[Mens|mentalis]] quae in [[Cerebrum|cerebro]] fit. Cerebro enim instrumentis, sicut [[Positronibus Emissis Tomographia|apparatu PET]], inspecto solas vibratiunculas neuroelectricas percipimus. Sin autem suum quisque animum introspexerit, suam sentiet mentem cogitationum tamquam undis fluctuare, quo in cogitationum flumine varii sentiendi, cupiendi, cognoscendi, intellegendi, credendi, metuendi, arbitrandi momenta se invicem insequuntur. Ne dormientes quidem cogitatione liberi sumus. Sed cogitationes etiam possumus ad aliquam rem finemve dirigere, in mente ordinatim disponere, et variis modis (scribendo, pingendo, enumerando) repraesentare.
 
== De cogitatorum communicatione ==
Qui solus in suis modo cogitationibus versatur, circulo saepe vitioso facto unde profectus est revertitur. Iuvat igitur suas cum aliis hominibus communicare cogitationes quae, cum in medium prolatae aliorum cogitationes provocant, invicem novis momentis locupletatae vias antea non inventas iniri sinunt. Ne ipsi quidem cogitata nostra penitus cognovimus, antequam ea cum aliis communicavimus. Variae enim cogitatiuncularum imagines in mente fluctuant sine ordine disiectae, donec in aliquam formam redactae sunt. Itaque cogitationes communi conloquio productae tamquam aedificia sunt.
 
== De cogitandi libertate ==
Liberi hominis est cogitata sua sine metu poenarum aliarumve sanctionum edicere. Itaque libertas cogitandi non modo res mentales complectitur sed etiam ad cogitata cum aliis communicanda pertinet. In libera atque aperta re publica cives hac cogitandi ac loquendi libertate utuntur aut uti possunt, cum in clausa civitate a tyranno recta ''parrhesia'' sive loquendi fiducia populo absit. Notissimum ferme clausae civitatis exemplum a [[Georgius Orwell|Georgio Orwell]] descriptum est libro ''[[1984 (liber)|1984]]'' inscripto. Hac in civitate factio quaedam arcana a "fratre maiore" recta efficaciter id agit, ut cogitandi libertas quam maxime deminuatur, et continuo cives observat animisque moderatur, ne quid clam quidem significare possint.
 
== Vide etiam ==
13 995

recensiones