Quantum redactiones paginae "Semis" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 10:
Mox [[as]] etiam uncialis ac postremo anno [[92 a.C.n.]] ex lege Papiria semuncialis factus est. Tum semissem quartunciam aeris, id est circiter septem grammata pendere oportuit, sed eo tempore nummus aeneus perraro percutiebatur : non multum enim valebat semis nummus. Itaque [[Publius Vatinius|Vatinius]] in epistola ad [[Cicero|Ciceronem]]<ref>Fam. V,10.</ref> quendam hominem "simium, non semissis hominem" appellat, id est hominem nequam, nullius pretii, ne semissem quidem valentem.
 
In re nummaria ab imperatore [[Octavianus Augustus|Augusto]] instituta<ref>Circa annum 23 a.C.n. si quibusdam eruditis credimus.</ref> semis fuit parvolus nummus ex [[orichalcum|orichalco]] circiter septem grammatum pondo (quod cum lege Papiria congruebat). Duos [[Quadrans|quadrantes]] valebat, qui tum minimus nummus Romanus erat. Cum pretia rerum in infinitum gliscerent ac nihil iam semisse emi posset, tempore imperatoris [[Hadrianus (imperator)|Hadriani]] semisses Romae cudi desierunt<ref>Forsitan ultimus sub Antonino Pio emissus sit.</ref>.
==Fontes==
*Crawford, Michael H. (1985). ''Coinage and Money under the Roman Republic'', Methuen & Co. ISBN 0-416-12300-7