Quantum redactiones paginae "Mimas (mons)" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
mNo edit summary
Linea 1:
{{Videdis|Mimas}}
[[Fasciculus:Karaburun yarımadadan sakız adasıKaynarpınar.jpg|thumb|InsulaPortus parvus [[ChiosKaynarpınar]] esub monte Mimante visavidetur]]
'''Mimas''', ''Mimantis'' m. ([[Graece]] {{Polytonic|Μίμας}}) est mons et regio [[Turcia]]e quae formam paeninsularem habet et partem borealem constituit paeninsulae maioris cuius nomen est [[Turcice]] ''Karaburun Yarımadası'', [[Neograece]] Χερσόνησος της Ερυθραίας. Temporibus antiquis haec regio urbi [[Erythrae (Ionia)|Erythris]] tributa est. Ventosam ''[[Odyssea]]'' nuncupat ({{Polytonic|ἦ ὑπένερθε Χίοιο, παρ᾽ ἠνεμόεντα Μίμαντα}} "aut sub Chio per ventosam Mimantem");<ref>''[[Odyssea]]'' 3.172</ref> ibi autem vites cultae sunt ([[Archestratus]] igitur de {{Polytonic|φερεσταφύλοις Ἐρυθραῖς}} scil. "Erythris viniferis" cantat),<ref>''[[Archestratus]], ''[[Hedypathia]]'' fr. 5 Olson {{apud Ath}} 111e</ref> incolaeque [[Hercules|Herculem]] adorabant "Ipoctonum", scilicet qui [[ips|ipes]] vitium interficit.<ref>{{Strabo}} 13.1.64</ref> Ibi et silvae virebant venatoribus prosperae.<ref>{{Strabo}} 14.1.33</ref> Promunturium [[mare Aegaeum|mari Aegaeo]] imminet ad extremitatem borealem paeninsulae, nomine [[Melaena (promunturium Ioniae)|Melaena]].