Quantum redactiones paginae "Phormio (Terentius)" differant

Content deleted Content added
Linea 2:
Phormio est [[comoedia palliata]] [[Publius Terentius Afer|Publii Terentii Afri]] [[ludi Romani|ludis Romanis]] C. Fannio M. Valerio [[Consul|consulibus]] (= [[161 a.C.n.]]) acta. Poeta Latinus comoediam Graecam Apollodori Carystii imitatus est, cui titulo ''Epidicazomenos'' erat. Phormio est nomen parasiti, qui primas partes in hac fabula agit. [[Grammatica|Grammaticus]] [[Aelius Donatus]] iudicavit hanc comoediam "totam motoriam" esse<ref>Contrarium fabulae statariae. De quo vide [[Heautontimorumenos]]</ref> ; actionibus enim et eventis referta est.
==Argumentum==
[[Athenae|Athenis]] sumus. In scaena est platea cum domibus Demiphonis, Chremetis et lenonis Dorionis. Duo fratres, '''Chremes''' et '''Demipho''', peregre profecti sunt : Demipho in [[Cilicia|Ciliciam]] ad divitias augendas, Chremes ut alteram uxorem et filiam (quam [[Lemnos|Lemni]] occulte nutrit) viseret. Filios adulescentes in custodia servi '''Getae''' reliquerunt. Mox '''Phaedria''', filius Chremetis, [[Cithara|citharistriam]] '''Pamphilam''', quae lenoni Dorioni servit, adamavit ac redimere cupit nec pecuniam unde fieret habet. '''Antipho''' quoque, filius Demiphonis, amat puellam quam vidit matrem plorantem atque exsequias solam curantem. Cum nutrice '''Sophrona''' habitat quae Antiphonem ad puellam adire nisi legitimis nuptiis vetat. Tum '''Phormio''' parasitus sycophantiam excogitat : lex est Athenis quae proximum cognatum proximuum cogit virginem civem Atheniensem parentibus mortuis sive uxorem ducere sive dote donare et alii collocare. Itaque Phormio adsimulat tamquam esset propinquus '''Phanii''' virginis et, testibus adhibitis, Antiphonem nihil contra dicentem in ius vocat, ut ex sententia iudicum virginem amatam ducere coactus esse videretur. Quod fit, sed timidus Antipho nunc reditum et iram parentis metuit (nam ille nurum pauperem et indotatam aspernaturus est).
 
Demipho et Chremes reduces sunt : Demipho iratissimus nuptias filii rescindere vult. Tum Phormio, parasitus audacissimus et callidissimus, adiuvante Geta, rem adulescentulorum suscipit. Cum duobus senibus paciscitur sese Phanium ipsum ducturum, si triginta minae sibi darentur. Qua pecunia Pamphilam a lenone redimit laetante maxime Phaedria. Mox Chremes apud Demiphonem nutricem et Phanium adgnoscit : est filia clam uxore Atheniensi Lemni educata, quam proxima peregrinatione quaesiverat, nec invenerat quia Athenas cum matre venerat. Ita patre volente Antiphoni uxorem amatam habere licet. Tum duo senes pecuniam recuperare conantur et Demipho Phormionem in ius rapere vult. At parasitus ingeniosus omnem rem de uxore Lemniaca et de filia occulta uxori trementis ac stupentis Chremetis, cui nomen est '''Nausistratae''', narrat. Itaque cum Chremes, de citharistria redempta certior factus, filio suscensere cupit, ab uxore acerbe monetur, patrem talia facientem filio nihil exprobrare posse. Tum Phormioni Nausistrata pollicetur omnia sese facturam quae ei placerent : ut verus parasitus Phormio eam poposcit ut ad cenam invitaretur.