Quantum redactiones paginae "Phormio (Terentius)" differant

Content deleted Content added
Linea 3:
==Argumentum==
[[Athenae|Athenis]] sumus. In scaena est platea cum domibus Demiphonis, Chremetis et lenonis Dorionis. Duo fratres, '''Chremes''' et '''Demipho''', peregre profecti sunt : Demipho in [[Cilicia|Ciliciam]] ad divitias augendas, Chremes ut alteram uxorem et filiam (quam [[Lemnos|Lemni]] occulte nutrit) viseret. Filios adulescentes in custodia servi '''Getae''' reliquerunt. Mox '''Phaedria''', filius Chremetis, [[Cithara|citharistriam]] '''Pamphilam''' quae lenoni Dorioni servit adamavit ac redimere cupit nec pecuniam unde fieret habet. Antipho quoque, filius Demiphonis, amat puellam quam vidit matrem plorantem atque exsequias solam curantem. Cum nutrice Sophrona habitat quae Antiphonem ad puellam adire nisi legitimis nuptiis vetat. Tum Phormio parasitus sycophantiam excogitat : lex est Athenis quae cognatum proximuum cogit virginem civem Atheniensem parentibus mortuis sive uxorem ducere sive dote donare et alii collocare. Itaque Phormio adsimulat tamquam esset propinquus '''Phanii''' virginis et, testibus adhibitis, Antiphonem nihil contra dicentem in ius vocat, ut ex sententia iudicum virginem amatam ducere coactus esse videretur. Quod fit, sed timidus Antipho nunc reditum et iram parentis metuit (nam ille nurum pauperem et indotatam aspernaturus est).
 
Demipho et Chremes reduces sunt : Demipho iratissimus nuptias filii rescindere vult. Tum Phormio, parasitus audacissimus et callidissimus, adiuvante Geta omnem rem suscipit. Cum duobus senibus paciscitur sese Phanium ipsum ducturum, si triginta minae sibi darentur. At ea pecunia Pamphilam a lenone redimit laetante maxime Phaedria. Mox Chremes apud Demiphonem nutricem et Phanium adgnoscit : est filia clam uxore Atheniensi Lemni educata, quam proxima peregrinatione quaesiverat, nec invenerat.
 
==Tabula personarum==