Quantum redactiones paginae "Phormio (Terentius)" differant

Content deleted Content added
Linea 2:
Phormio est [[comoedia palliata]] [[Publius Terentius Afer|Publii Terentii Afri]] [[ludi Romani|ludis Romanis]] C. Fannio M. Valerio [[Consul|consulibus]] (= [[161 a.C.n.]]) acta. Poeta Latinus comoediam Graecam Apollodori Carystii imitatus est, cui titulo ''Epidicazomenos'' erat. Phormio est nomen parasiti, qui primas partes in hac fabula agit. [[Grammatica|Grammaticus]] [[Donatus]] iudicavit hanc comoediam "totam motoriam" esse<ref>Contrarium fabulae statariae. De quo vide [[Heautontimorumenos]]</ref> ; actionibus enim et eventis referta est.
==Argumentum==
[[Athenae|Athenis]] sumus. In scaena est platea cum domibus Demiphonis, Chremetis et lenonis Dorionis. Duo fratres, '''Chremes''' et '''Demipho''', peregre profecti sunt : Demipho ad divitias augendas, Chremes ut alteram uxorem et filiam (quam [[Lemnos|Lemni]] occulte nutrit) viseret. Filios adulescentes in custodia servi '''Getae''' reliquerunt. Mox '''Phaedria''', filius Chremetis, citharistriam quae lenoni Dorioni servit adamavit ac redimere cupit nec pecuniam unde fieret habet. Antipho quoque, filius Demiphonis, amat puellam quam vidit matrem plorantem atque exsequias solam curantem. Cum nutrice Sophrona habitat quae Antiphonem ad puellam adire nisi legitimis nuptiis vetat. Tum Phormio parasitus sycophantiam excogitat : lex est Athenis quae cognatum proximuum cogit virginem civem Atheniensem parentibus mortuis sive uxorem ducere sive dote donare et alii collocare. Itaque Phormio sese adsimulat essetamquam esset propinquumpropinquus '''Phanii''' virginis et, testibus adhibitis, Antiphonem nihil contra dicentem in ius vocat, ut ex sententia iudicum virginem amatam ducere coactus esse videretur. Quod fit, sed timidus Antipho nunc reditum et iram parentis metuit (nam ille nurum pauperem et indotatam aspenaturusaspernaturus est).
 
==Tabula personarum==