Quantum redactiones paginae "Heautontimorumenos" differant

Summarium vacuum
[[Fasciculus:Masks pushkin.jpg|thumb|300px|Personae scaenicae sculptae.]]
'''''Heautontimorumenos''''' (ex [[Lingua Graeca|Graeco]], 'qui sibi ipsi poenas dat') est [[comoedia palliata]] [[Publius Terentius Afer|Publii Terentii Afri]], [[ludi Megalenses|ludis Megalensibus]] [[Manius Iuventius|Manio Iuventio]] [[Tiberius Sempronius|Tiberio Sempronio]] [[consul]]ibus (= [[163 a.C.n.]]) acta. [[Poeta]] [[Lingua Latina|Latinus]] [[comoedia]]m [[Lingua Graeca|Graecam]] [[Menander|Menandri]] imitatus est. Haec [[fabula]] exemplum est [[comoedia stataria|comoediae ''statariae'']]<ref>Prologus 36.</ref> dictae, quia non multi eventusmulta in [[scaena|scaená]] fiunteveniunt, sed lepore [[diverbium|diverbii]] commendatur: "''pura oratio''"<ref>Prologus 46.</ref> est.
==Argumentum==
De duorum adulescentium amoribus agitur patribus displicentibus : '''Clinia''', filius '''Menedemi''', amat '''Antiphilam''', puellam pauperem et sine parentibus, sed magna virtute. '''Clitiphon''', filius '''Chremetis''', clam patre '''Bacchidem''' amat, meretricem avidam et superbam, cui promissum argentum dare cupit nec scit unde. Menedemus iratus filio adeo graviter et acerbe consuetudinem cum Antiphila ei exprobravit, ut Clinia in Asiam militatum profectus sit. In prima tamen scaena vicino suo Chremeti confitetur ita nunc desiderio filii sese excruciari, ut nolit beatus esse nec fortunis suis frui, dum Clinia absens erit, sed laborare tantum et parcere : "heautontimorumenos" tituli est. Profecto omnia facere paratus est ut sibi filium reconciliaret. Mox Clinia necopinato ex Asia redux est, sed patris saevitiam metuens, ad amicum Clitiphonem devertitur. Tum '''Syrus''', callidus servus huius comoediae, amborum amicas adducit, hanc sycophantiam excogitans : Bacchidi adsimulandum est tamquam amica non Clitiphonis (quod pater non ferret), sed Cliniae esset. Sperat enim Menedemum pecuniam Bacchidi promissam daturum, benevolentiae filii conciliandae causa. Antiphila quoque, velut una ex ancillis Bacchidis, introducitur.