Quantum redactiones paginae "Heautontimorumenos" differant

Content deleted Content added
Linea 4:
De duorum adulescentium amoribus agitur patribus displicentibus : '''Clinia''', filius '''Menedemi''', amat '''Antiphilam''', puellam pauperem et sine parentibus, sed magna virtute. '''Clitiphon''', filius '''Chremetis''', clam patre '''Bacchidem''' amat, meretricem avidam et superbam, cui promissum argentum dare cupit nec scit unde. Menedemus iratus filio adeo graviter et acerbe necessitudinem cum Antiphila exprobravit, ut Clinia in Asiam militatum profectus sit. In prima tamen scaena vicino suo Chremeti confitetur ita nunc desiderio filii sese excruciari, ut nolit beatus esse nec fortunis suis frui, dum Clinia absens erit, sed laborare tantum et parcere : "heautontimorumenos" tituli est. Profecto omnia facere paratus est ut sibi filium reconciliaret. Mox Clinia necopinato ex Asia redux est, sed patris saevitiam metuens, ad amicum Clitiphonem devertitur. Tum '''Syrus''', callidus servus huius comoediae, amborum amicas adducit, hanc sycophantiam excogitans : Bacchidi adsimulandum est tamquam amica non Clitiphonis (quod pater non ferret), sed Cliniae esset. Sperat enim Menedemum pecuniam Bacchidi promissam daturum, benevolentiae filii conciliandae causa. Antiphila quoque, velut una ex ancillis Bacchidis, introducitur.
 
Mox tamen puella, ex anulo quem gerebat, tam a '''Sostrata''', Chremetis uxore, quam a nutrice agnoscitur filia Chremetis esse, olim patris iussu infans exposita. Ita dolus Syri peragi non potest. Post multas vicissitudines Cliniae gaudio exultanti Antiphilam uxorem ducere et cum patre in gratiam redire contingit. Contra Chremes de consuetudine filli cum Bacchide certior factus eum exheredare vult atque omnia bona filiae nuper repertae in dotem tradere. Ab omnibus exoratus filio tandem ignoscit, ea lege tamen ut quam mox uxorem ducere et ipse polliceatur. Etiam Syro ignoscitur, qui senem dominum deceperat atque magna pecunia circumduxerat : nam Chremes a suo servo persuasus filamfiliam Antiphilam argentum Bacchidi argentum debere, pecuniam filio meretrici dandam filio tradiderat. Ita dum monet Menedemum ut dolos servi sui caveat, ipse credulitate ludificatus esterat.
 
==Nota==