Quantum redactiones paginae "Heautontimorumenos" differant

==Argumentum==
De duorum adulescentium amoribus agitur patribus displicentibus : '''Clinia''', filius '''Menedemi''', amat '''Antiphilam''', puellam pauperem et sine parentibus, sed magna virtute. '''Clitiphon''', filius '''Chremetis''', clam patre '''Bacchidem''' amat, meretricem avidam et superbam, cui promissum argentum dare cupit nec scit unde. Menedemus iratus filio adeo graviter et acerbe necessitudinem cum Antiphila exprobravit, ut Clinia in Asiam militatum profectus sit. In prima tamen scaena vicini suo Chremeti confitetur ita nunc desiderio filii sese excruciari, ut nolit beatus esse nec fortunis suis frui, dum Clinia absens erit, sed laborare tantum et parcere : "heautontimorumenos" tituli est. Profecto omnia facere paratus est ut sibi filium reconciliaret. Mox Clinia necopinato ex Asia redux est, sed patris saevitiam metuens, ad amicum Clitiphonem devertitur. Tum '''Syrus''', callidus servus huius comoediae, amborum amicas adducit, hanc sycophantiam excogitans : Bacchidi adsimulandum est tamquam amica non Clitiphonis (quod pater non ferret), sed Cliniae. Sperat enim Menedemum pecuniam Bacchidi promissam daturum, benevolentiae filii sui conciliandae causa. Antiphila quoque, velut una ex ancillis Bacchidis, introducitur.
 
Mox tamen puella, ex anulo quem gerebat, tam a '''Sostrata''', Chremetis uxore, quam a nutrice agnoscitur filia Chremetis esse, olim patris iussu infans exposita. Ita dolus Syri peragi non potest.
 
==Nota==