Quantum redactiones paginae "Conchylium" differant

Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens 'thumb|250px|[[Oceanus Pacificus|Pacifici conchylia (Crassostrea gigas).]] '''Conchylium''' in gastronomia edulia [[produc...'
(eadem)

Emendatio ex 13:52, 17 Aprilis 2011

Conchylium in gastronomia edulia producta e mari extracta, velut crustacea, mollusca et alia parva marina animalia, exceptis piscibus, sunt.

Pacifici conchylia (Crassostrea gigas).

Varii conchylii typi verae nutrientium praecipuorum fontes sunt. Magna quorum pars vitaminum B praebet, quod necessarium ad formandos erythrocytos ac ad servandum systema nervosum sanum est. Quoque zincum praebet, quod ponderis elementum ad producenda proteïna, ad curanda vulnera ac evolvenda systematis genitalis organa est. Conchylium etiam alia vitamina et mineralia, in maiore minoreve proportione, possidet, inter quae vitamina B1, B2 ac niacinum et selenium, calcium, magnesium ac iodum.

Memorandum est conchylia sicut teuthida, callinectes, cancros, caridea, locustas marinae etc... natrio abundare, quamobrem horum ciborum consumptionem reducere indispensabile est eo qui diaeta cum paulo natrii eget.