Quantum redactiones paginae "Marcus Valerius Maximus Corvus" differant

m
automaton addit: ro:Marcus Valerius Corvus; mutationes minores
m (automaton addit: ro:Marcus Valerius Corvus; mutationes minores)
'''Marcus Valerius Maximus Corvus''' (natus circa annum [[371 a.C.n.|371]], mortuus circa annum [[271 a.C.n.]]) senator Romanus ac vir publicus erat.
 
== Cursus honorum ==
Valerius anno [[348 a.C.n.]] primum consul electus est. Eius collega [[Marcus Popillius M.f. Laenas]] erat. Domi forique tum pax fuit. Sed Roma eo anno pestilentia vexata est. Cum [[Karthago|Karthaginiensibus]] foedus factum est<ref>op.cit., VII 26,12 - 27,2</ref>.
 
Anno [[346 a.C.n.|346]] iterum consul electus est, una cum [[Gaius Poetelius C.f. Libo Visolus|Gaio Poetelio C.f. Libone Visolo]]. Valerius [[Volsci|Volscos]] Romam petentes vicit, eius oppidum [[Satricum]] cremavit, ex eis triumphavit<ref>op.cit., VII 27,5-8</ref>.
Anno [[271 a.C.n.|271]] centesimum annum agens mortuus est. [[Marcus Tullius Cicero]] de Corvo dixit: ''M. quidem Valerium Corvinum accepimus ad centesimum annum perduxise, cum esset acta iam aetate in agris eosque coleret; cuius inter primum et sextum consulatum sex et quadraginta anni interfuerunt. Ita, quantum spatium aetatis maiores ad senectutis initium esse voluerunt, tantus illi cursus honorum fuit; atque huius extrema aetas hoc beatior quam media, quod auctoritatis habebat plus, laboris minus; apex est autem senectutis auctoritas''<ref>Marcus Tullius Cicero, Cato maior de senectute, 17</ref>.
 
== Vita secundum librum [[De viris illustribus urbis Romae]] ==
''Bello Gallico, cum Romani in stationibus quieti tempus tererent, [[Gallus]] quidam magnitudine atque armis insignis ante alios progressus est; quatiensque scutum hasta, cum silentium fecisset, unum e Romanis per interpretem provocavit, qui secum ferro decernere, Marcus erat '''Valerius''' tribunus militum adolescens, qui prius sciscitatus consulis voluntatem, in medium armatus processit: tunc res visu mirabilis accidisse fertur; nam cum jam manum consereret Valerius, repente in galea ejus corvus insedit in hostem versus. Ales non solum captam semel sedem tenuit, sed quotiescumque certamen initum est, levans se alis, os oculosque Galli rostro et unguibus appetiit. Hostem territum talis prodigii visu, oculisque simul ac mente turbatum Valerius obtruncat. Corvus e conspectu elatus orientem petit. Inde Valerius Corvinus dictus est.
 
{{Viri Illustres}}
 
== Nexus externi ==
* [http://www.imperiumromanum.com/personen/politiker/marcusvaleriuscorvus_01.htm Biographia brevis in pagina imperiumromanum.org (lingua Theodisca scripta)]
 
== Notae ==
<div class="references-small"><references /></div>
 
[[ka:მარკუს ვალერიუს კორვუსი]]
[[pt:Marco Valério Corvo]]
[[ro:Marcus Valerius Corvus]]
[[ru:Марк Валерий Корв]]
[[sh:Marcus Valerius Corvus]]
85 644

recensiones