Quantum redactiones paginae "Gravedo" differant

Content deleted Content added
Linea 13:
== Morbi notae ==
[[Fasciculus:Hapci-fr.gif|200px|thumb|Sternumentum saepe initium gravedinis significat.]]
Post contagionem, replicatio viralis post octo ad duodecim horas incipit (Gwaltney & Hayden 2006). Morbi notae mox possunt evenire, et ferme post duo ad quinque dies post contagionem, quamquam raro solum ante decem horas post contagionem (Hamilton n.d.). Primum gravedinis signum saepe est [[pharyngitis]]. Aliae notae communes sunt [[rhinorrhea]], [[congestio nasalis]], [[sternumentum]], et [[tussis]]. Haec indicia aliquando cum [[myalgia]], [[fatigatiodefatigatio]]ne, [[lassitudo|lassitudine]], [[capitis dolor]]e, [[debilitas musculorus|debilitate musculorum]], vel [[anorexia]] eveniunt (Common Cold Centre 2006); ea ferme sua sponte solvuntur post septem ad decem dies, sed nonnulla in viginti-unosunum dies persistunt Heikkinen et al. 2003). Infantibus, puerulis, et quibus [[tabacum|tabaco]] utuntur, morbi notae possunt esse severiores, et possunt includere [[febris|febrim]] et [[urticaria]]m (American College of Allergy, Asthma & Immunology n.d.; American Lung Association 2005; Canadian Lung Association 2006; Canadian Pediatric Society 2005a; National Institute of Allergy and Infectious Diseases 2006; Nordenberg 1999).
 
== Causa et mollitia ==
Gravedo saepissime efficitur ab contagione unius ex plus quam centum [[serovar]]ibus [[rhinovirus|rhinoviri]], generis [[picornavirus|picornaviri]]. Alia vira gravedines moventia sunt [[coronavirus]], [[humana parainfluenzae vira]], [[respiratorium virus syncytiale humanum]], [[adenovirus|adenovira]], [[enterovirus|enterovira]], et [[metapneumovirus]] (Clinical Knowledge Summaries Service 2007; The Merck Manual Online 2005). Quia sunt multa virorum genera distincta, quae praeterea perpetuo mutantur, nullo modo fieri potest gravedinis immunitatem consequi.