Quantum redactiones paginae "Bacchides (Plautus)" differant

Content deleted Content added
Linea 25:
===De archetypis.===
Multi archetypi [[Comoedia Nova|comoediae Graecae novae]] insunt :
*Meretrices quae omnes viros, iuniores senioresque, quo volunt blanditiis ducunt (=Bacchides). Tales meretrices et in [[Truculentus (Plautus)|Truculento]] (Phronesium) et in [[Asinaria (Plautus)|Asinaria]] (Philaenium) et in [[Mostellaria (Plautus)|Mostellaria]] (Philematium et Scapha) etc. inveniuntur. Bacchidum nomen ad [[Bacchae|Bacchas]] alludit : nam cultus Dionysi/[[Bacchus|Bacchi]] tempore Plauti ante [[Senatus consultum de Bacchanalibus|senatusconsultum]] anni [[186 a.C.n.]] in Italia maxime floruit. Nonne Pistoclerus dicit :
: ''...Quia, Bacchis, bacchas metuo et bacchanal tuom''<ref>Versus 53</ref>?
*Servus Chrysalus est magnus machinarum machinator atque fallaciarum inventor qui, dum patrem decipit, aurum iuveni domino parat, ut vult nomen : nam chrusos graece significat aurum. Ita nomen suum iactat :