Quantum redactiones paginae "Pes (metricus)" differant

Summarium vacuum
(Paginam instituit, scribens '{{in progressu}} '''Pes metricus''' est pars poetici versūs, una pluribusve syllabis composita. Singulis pedibus saepissime accentus sunt, quibus prosodiam...')
 
{{in progressu}}
'''Pes metricus''' est pars poetici versūs, una pluribusve [[syllaba|syllabis]] composita. Singulis pedibus saepissime accentus sunt, quibus prosodiam metricam legere possumus. Versus nomina saepe accipiunt a generibus pedum quibus componuntur. [[Trimetrus iambicus]] ad exemplum collectio trium iambicorum dupondiorum.
 
==Pedes metrici communes==
Varii exstant metrici pedes, qui numero ac longitudine syllabarum inter se differunt. Accentus longas in syllabas cadere solet.
 
*[[Trochaeus]] (- ˘), pes cuius syllabarum prima syllaba longa, altera brevis est ;
*[[Iambus]] (˘ -), pes cuius syllabarum prima syllaba brevis, altera longa est;
*[[Spondeus]] (- -), duabus syllabis longis compositus;
*[[Dactylus]] (- ˘ ˘), pes trium syllabarum quarum prima longa, ceterae breves;
*[[Anapaestus]] (˘ ˘ -), pes trium syllabarum quarum prima secundaque breves, ultima longa, id est dactylus reversus;
*[[Tribrachys]] (˘ ˘ ˘), tribus brevibus syllabis compositus, schema est .
 
 
1 782

recensiones