Quantum redactiones paginae "Bacchides (Plautus)" differant

Content deleted Content added
Linea 7:
At Mnesilochus Bacchidem interdum requirendam amico '''Pistoclero''' litteris mandaverat. Qui eam<ref>Id est "Bacchidem II" in manuscriptis SO = soror notatam. </ref> invenit apud sororem cognominem (id est cui Bacchidi quoque est nomen, unde saepe ab editoribus dicitur Bacchis I). de qua sorore numquam quidquam audierat Mnesilochus<ref>Quomodo fieri potuerit non liquet : nam initium fabulae deest.</ref>. Dum militem advenientem timere simulat, Bacchis I Pistoclero primo reluctanti, mox volenti, persuadet ut domum intraret et partes amici sui ageret atque se amplexaretur. Paedagogus '''Lydus''', hoc facinus indignans, dominum minorem e domo flagitiosa abducere conatur sed ab ipso Pistoclero repellitur et aufugit. Extemplo de malis moribus et malis factis filii ad patrem '''Philoxenum''' refert. Quorum sermonem audit Mnesilochus. Cum paedagogus Pistoclerum Bacchidem meretricem amare dicit, nomine deceptus credit miser adulescens amicum infidum amicam suam sibi surripuisse. Dolore confectus omnem pecuniam patri reddit atque etiam fallacias Chrysali confitetur, venia quamvis gravate tamen impetrata.
 
Mox de errore suo certior factus, Chrysalum flebiliter orat atque obsecrat ut Bacchidis II redimendae causa pecuniam inveniat. Atque suo ingenio confidens servus promittit nummos ab irato et iam semel decepto patre impetraturum esse. Cui etenim persuadere contigit ut ducentos nummos aureos Cleomacho solvere vellet, dum miser pater credit filium cum militis cuiusdam uxore (= Bacchide meretrice) adulterium commississe atque militem (= Cleomachum) dedecus suum Mnesilocho necando ulturum, nisi ei pecunia detur. Deceptus pater nummos etiam filio dat, dum credit eum militis uxori aliquantum debere ; ita sperat totam rem absoluturum esse. Ubi vero resciit hanc pecuniam ad amores et potationes destinatam esse, iratissimus cum patre Pistocleri, Philoxeno, ad aedes Bacchidum properat atque filium et argentum reposcit. Ubi tamen plurimis blanditiis et palpamentis et illecebris meretriciis deliniti duo senes cum Bacchidibus et filiis accumbunt, sic canitiem suam dedecorantes<ref>Ut vult dux gregis.</ref>.
 
==De personis==