Quantum redactiones paginae "Quintus Hortensius Hortalus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
mNo edit summary
Linea 2:
:"Ego vero," inquit [Axius], "apud Q. Hortensium cum in agro Laurenti essem, ibi istuc magis {{Polytonic|θρᾳκικῶς}} fieri vidi. Nam silva erat, ut dicebat, supra quinquaginta iugerum maceria saepta, quod non [[leporarium]], sed therotrophium appellabat. Ibi erat locus excelsus, ubi [[triclinium|triclinio]] posito cenabamus, quo [[Orpheus|Orphea]] vocari iussit. Qui cum eo venisset cum stola et cithara cantare esset iussus, bucina inflavit, ut tanta circumfluxerit nos [[cervus|cervorum]] [[aper|aprorum]] et ceterarum quadripedum multitudo, ut non minus formosum mihi visum sit spectaculum, quam in [[Circus Maximus|Circo Maximo]] aedilium sine Africanis bestiis cum fiunt venationes (Varro, ''[[De re rustica (Varro)|De re rustica]]'' [http://penelope.uchicago.edu/Thayer/L/Roman/Texts/Varro/de_Re_Rustica/3*.html 3.13.1-3]).
 
Hortensius ante annum 67 [[augur]] creatus est; in [[cena Hortensii Hortali aditialis|cenam aditialem]] ille primus Romanorum [[pavo (avis)|pavonem]] cibi gratia occidit, quod "potius ... luxuriosi quam severi ... laudabant".<ref>Varro, ''De re rustica'' 3.6.6; cf. {{Pnh}} 10.45.</ref> De vinis ab Hortensio Hortalo relictis sic [[Plinius maior|Plinius]] [[Varro Reatinus|Varronem]] citat: "''[[Gaius Sentius|C. Sentius]], quem praetorem vidimus, [[Chium vinum]] suam domum inlatum dicebat tum primum, cum sibi cardiaco medicus dedisset: Hortensius super X [[cadus|cadum]] ''[i.e. 10&nbsp;000 cados]'' heredi reliquit''. Hactenus Varro."<ref>{{Pnh}} 14.96.</ref>
 
== Notae ==