Quantum redactiones paginae "Bacchides (Plautus)" differant
Content deleted Content added
Linea 7:
At Mnesilochus Bacchidem interdum requirendam amico '''Pistoclero''' litteris mandaverat. Qui eam<ref>Id est "Bacchidem II" in manuscriptis SO = soror notatam. </ref> invenit apud sororem cognominem (id est cui Bacchidi quoque est nomen, unde saepe ab editoribus dicitur Bacchis I). de qua sorore numquam quidquam audierat Mnesilochus<ref>Quomodo fieri potuerit non liquet : nam initium fabulae deest.</ref>. Dum militem advenientem timere simulat, Bacchis I Pistoclero primo reluctanti, mox volenti, persuadet ut domum intraret et partes amici sui ageret atque se amplexaretur. Paedagogus '''Lydus''', hoc facinus indignans, dominum minorem e domo flagitiosa abducere conatur sed ab ipso Pistoclero repellitur et aufugit. Extemplo de malis moribus et malis factis filii ad patrem '''Philoxenum''' refert. Quorum sermonem audit Mnesilochus. Cum paedagogus Pistoclerum Bacchidem meretricem amare dicit, nomine deceptus credit miser adulescens amicum infidum amicam suam sibi surripuisse. Dolore confectus omnem pecuniam patri reddit atque etiam fallacias Chrysali confitetur, venia quamvis gravate tamen impetrata.
Mox de errore suo certior factus, Chrysalum flebiliter orat atque obsecrat ut Bacchidis redimendae causa pecuniam inveniat. Atque suo ingenio confidens servus promittit nummos ab irato et iam semel decepto patre impetraturum esse. Cui etenim persuadere contigit ut ducentos nummos aureos Cleomacho solvere vellet, dum miser pater credit filium
==De personis==
|