Quantum redactiones paginae "Bacchides (Plautus)" differant

Content deleted Content added
Linea 2:
'''''Bacchides''''' comoedia palliata est quam [[Plautus]] saeculo III a.C.n. exeunte vel [[Saeculum 2 a.C.n.|II ineunte]] scripsit. Poeta Latinus fabulam Graecam [[Menander|Menandri]] imitatus est, "''Bis deceptor''"<ref>Graece : Δίς ἐξαπατὥν. Stobaeus, Flor. 120,8. Nonnulli versus in papyris Aegyptiacis servati sunt.</ref> inscriptam. Primae scaenae in manuscriptis desunt ; nihilominus argumentum, quamvis complicatum, sine molestia intelligi potest.
==Argumentum==
'''Mnesilochus''' adulescens [[Athenae|Atheniensis]] meretricem ex [[Samos|Samo]], '''Bacchidem''', amat, quam fortasse [[Ephesus|Ephesi]] cognovit<ref>Nescimus quia initium fabulae deest : certe Bacchis eodem die quo Mnesilochus navi Athenas pervenit. Versus 94, 101 et 106.</ref> : nam pater '''Nicobulus''' eum cum servo '''Chrysalo''' [[Ephesus|Ephesum]] iam abhinc biennium miserat ad pecuniam sibi debitam exigendam. NecQuamquam invicem amatur, tamen non beatus est quia miles '''Cleomachus''' Bacchidem in annum mercede conduxit atque Athenis abducere vult. Ducentis aureis nummis '''Mnesilocho''' opus est ad amicam redimendam. Statim Epheso Athenas reduces sunt atque servus Chrysalus mendacium excogitat ad nummos patri surripiendos. Adfirmat Mnesilochum a piratis lacessitum pecuniam in templo [[Artemis|Artemidis]] relinquere coactum esse. Pater ei credit.
 
At Mnesilochus Bacchidem interdum requirendam amico '''Pistoclero''' litteris mandaverat. Qui eam<ref>Id est "Bacchidem II" in manuscriptis SO = soror notatam. </ref> invenit apud sororem cognominem (id est cui Bacchidi quoque est nomen, unde saepe ab editoribus dicitur Bacchis I). de qua sorore numquam quidquam audierat Mnesilochus<ref>Quomodo fieri potuerit non liquet : nam initium fabulae deest.</ref>. Dum militem advenientem timere simulat, Bacchis I Pistoclero primo reluctanti, mox volenti, persuadet ut domum intraret et partes amici sui ageret atque se amplexaretur. Paedagogus '''Lydus''', hoc facinus indignans, dominum minorem e domo flagitiosa abducere conatur sed ab ipso Pistoclero repellitur et aufugit. Extemplo de malis moribus et malis factis filii ad patrem '''Philoxenum''' refert. Quorum sermonem audit Mnesilochus. Cum paedagogus Pistoclerum Bacchidem meretricem amare dicit, nomine deceptus credit miser adulescens amicum infidum amicam suam sibi surripuisse. Dolore confectus omnem pecuniam patri reddit atque etiam fallacias Chrysali confitetur, venia quamvis gravate tamen impetrata.