Quantum redactiones paginae "Thomas Hardy" differant

254 octeti additi ,  9 years ago
Summarium vacuum
m (r2.7.1) (automaton addit: kn:ಥಾಮಸ್ ಹಾರ್ಡಿ)
{{L}}
 
{{data hominis|
imago= Thomashardy_restored.jpg|
nomen vulgare= '' Thomas Hardy'' |
capitulum= Thomas Hardy|
terminatio=a|
natus= [[2 Iunii]] [[1840]]|
obiit= [[11 Ianuarii]] [[1928]] |
ubi natus = ''[[Higher Brockhampton]]''|
ubi obiit= '' ''}}
 
 
[[Fasciculus:Thomashardy_restored.jpg|thumb|Thomas Hardy]]
'''Thomas Hardy''' ([[1840]]–[[1928]]) fuit [[fabula]]rum [[scriptor]] [[poeta]]que [[Aevum Victorianum|Aevo Victoriano]]. Modo '[[naturalismus|Naturale]]' scripsit atque fabulis suis notior fuit quam [[poema]]tibus, quae tamen poemata Hardy, fabulas plerumque scribens ad pecuniam capiendam, ipse suis fabulis notis praeposuit. Eius pars operum maxima in ''Wessex'' comitatu opinabili agitur, quodam loco ab Hardy ipso quasi ficto, quo in loco personae rusticae contra suas lubidines casusque frustra molire ostenduntur. Eius fama poetmatum,{{dubsig}} temporibus parva suis, pedetemptim crescebat atque hi versus hodie una cum fabulis noti sunt.
 
==Vita==
Natus vici '' Higher Brockhampton,'' parochiae ''Stinsford'' apud [[Durnovaria]]m, [[Anglia]]e, die [[2 Iunii]] [[1840]], patre [[latomus|latomo]] [[aedificator]]eque, mater bene docta fuit atque ad Thomam docendum molita est. Eruditionis finis aetate sedecim fuit, cum discipulus cuiusdam [[architectus|architecti]] factus sit. In arte architecturae apud Durnovariam versatus, anno [[1862]] [[Londinium]] transivit et in [[Universitas Londiniensis|Universitatem Londiniensem]] ingressus. Hic praemia architecturae varia abstulit, sed aegre laetus Londinii fuit itaque rursus se [[Dorcestria]]m recessit atque se scribendo dedit.
 
Anno [[1870]], ecclesiam quandam [[Cornubia]]e arte architectura renovans,<ref>Chosen Poems of Thomas Hardy, ed. James Gibson, Macmillam Education Ltd, 1975, p. 9.</ref> ardente amore pro Emma Lavinia Gifford raptus est, quam anno [[1874]] uxorem duxit.<ref>"Thomas Hardy—the Time-Torn Man", BBC Radio 4, [[23 Octobris]] [[2006]].</ref> Quamquam postea ab uxore alienatus est, ea anno [[1912]] subito mortua, valde luxit et contristatus est. Sunt multa poemata ad Emmam memorandam scripta. Anno [[1914]], adiutricem Florentiam Dugdale, minorem natu quadraginta annis, uxorem duxit. Sed saepe de inexpectata Emmae morte Hardy cogitavit atque poemata adsidue scripsit.<ref name="BBC-1">[http://www.bbc.co.uk/wiltshire/entertainment/days_out/thomas_hardy_stourhead.shtml bbc.co.uk] (inventus 12 Augusti 2006)</ref>
Usor anonymus