Quantum redactiones paginae "Pax Tilsae (1807)" differant

Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens ''''Pax Tilsae''' 7 et 9 Iulii 1807 inter Napoleonem imperatorem Francorum atque [[Fridericus Gulielmu...'
(eadem)

Emendatio ex 15:24, 19 Martii 2011

Pax Tilsae 7 et 9 Iulii 1807 inter Napoleonem imperatorem Francorum atque Fridericum Gulielmum III regem Borussiae et Alexandrum I imperatorem Russiae constituta est.

Bellum Quartae coalitionis

Quarta Coalitio inter Borussiam, Saxoniam, Russiam, Sueciam atque Regnum Unitum anno 1806 decreta est. Napoleo Borussia et Saxonia Proelio Ienensi 14 Octobris eius anni celeriter victae sunt. Saxonia celeriter Pacem Posnaniae cum Napoleone signavit, coalitionem reliquit et ad Confoederationem Germanicam accessit. Russia et Borussia bellum perrexerunt, quamquam Napoleo omnem fere Borussiam occupavit et 14 Iunii 1807 Proelio Friedlandiensi pervicti sunt. Diebus insequentibus primo Alexander imperator, deinde Fridericus Gulielmus III indutias cum Napoleone adeptus est.

Foedus Napoleonis cum Russia

 
Ratis in flumine Nemunas 7 Iulii 1807

7 Iulii Napoleo et Alexander imperatores in rati in flumine Nemunas de condicionibus pacis convenerunt:

Foedus Borussicum cum Francia

 
Napoleo Tilsae cum Friderico Gulielmus rege et regina Ludovica

Die 9 Iulii Napoleo Tilsae pacem cum Friderico Gelielmo Borussiae rege signavit, quae acerrimas condiciones decrevit:

 
Borussia post pacem Tilsae diminuta
  • Borussiam magnam partem terrae suae relinquere coacta est, i.a. regiones ad occidentem ripam Albis fluminis, quae nunc ad regnum Westfaliae pertinebant. Haec pars, quae ante 1795 ad Poloniam pertinuerat nunc Ducatus Varsoviae facta est.
  • Borussia maxima tributa solvere debuit.
  • Exercitus Borussiae valde diminuta est.

Nexus externi