Quantum redactiones paginae "Lingua Serbica" differant

Content deleted Content added
No edit summary
pag. auxi
Linea 19:
 
'''Lingua Serbica''' (Serbice: ''српски/srpski'') ad [[Linguae Slavicae Meridianae|linguas Slavicas meridianas]] intra [[Linguae Slavicae|ramum Slavicum]] [[Linguae Indoeuropaeae|linguarum Indoeuropaearum]] pertinet.
 
== Diffusio et varietates ==
Lingua Serbica normativa (sicut etiam [[Lingua Croatica]], [[Lingua Bosnica|Bosnica]] et [[Lingua Montenigrinica|Montenigrinica]]) fundamento [[Štokavica (dialectus)|Štokavicae]] dialecti (''Štokavsko narječje'') innititur. Lingua Serbica re vera [[Abecedarium Cyrillicum|abecedario Cyrillico]] et [[Abecedarium Latinum|Latino]] scribitur, publice autem ab anno [[2006]] tantum Cyrillico.
 
Quod lingua Serbica normativa linguis Bosnicae, Montenigrinicae et Croaticae simillima est (ut locutores harum linguarum sermocinando se invicem facile intelligant), multi linguistae (imprimis extra olim [[Iugoslavia]]m) has unius varietates linguae esse volunt, quae [[Lingua Serbocroatica|Serbocroatica]] appellatur. In civitatibus ex olim Iugoslavia ortis hae linguae distinctae haberi solent.
 
Serbice in [[Serbia]], ubi est lingua publica, fere 6 200 000 hominum loquuntur. Ad hoc etiam in [[Bosnia et Herzegovina]], [[Mons Niger|Monte Nigro]], [[Ager Merulensis|Agro Merulensi]], [[Croatia]] et [[Macedonia]] fere 2 000 000 hominum hac lingua utuntur. In [[Europa]] occidentali, [[Australia]] et [[CFA]], ubi est magna diaspora serbica, sunt fere 3 500 000 immigrantium, quorum autem linguae scientia volubilitasque variat.
 
 
{{ling-stipula}}