Quantum redactiones paginae "Pyrrho" differant

Content deleted Content added
m imago pulchra
Poecus (disputatio | conlationes)
+ nexus
Linea 5:
Inter antiquiores conditae Sceptices honorem obtinet Pyrrho Eleus, cuius vitam descripsit [[Antigonus Carystius]]. Natus, Philippo regnante Macedone, primum [[Bryso]]nem dialecticum, postea [[Anaxarchus|Anaxarchum]] Democriteum habuit praeceptores. [[Alexander Magnus|Alexandrum Magnum]] in [[India]]m comitatus est, ubi [[gymnosophista]]s et [[magi|magos]] potuit adire.
 
Quantum vero ex Pyrrhone [[Scepticismus]] profecerit, definire non possumus, cum quid ipsi, quid successoribus tribuendum sit, internoscere nequeamus. Scepticus dogma non ponit, id est assensum cohibet ab omni re dubia et incerta; quam assensus retentionem statim forte fortuna comitata est ea, ad quam omnia philosophia sua tendebat, animi quies et securitas (απαθεία).
 
Pyrrhonis discipulus fuit [[Timon Phliasius]]. Pyrrhonis sectatores Pyrrhonici dicuntur, sive [[Sceptici]].