Quantum redactiones paginae "Aphrodisia ab Antigono Gonata celebrata" differant

Content deleted Content added
No edit summary
mNo edit summary
Linea 2:
'''Aphrodisia ab Antigono Gonata''' [[Athenae|Athenis]] '''celebrata''' a [[Lynceus Samius|Lynceo Samio]] descripta sunt. [[Antigonus II Gonatas]] fuit filius [[Demetrius I Poliorcetes|Demetrii Poliorcetae]] et ab anno 277 usque ad 239 a.C.n. [[Macedonia (regnum)|Macedonum]] rex. Perpauca de hac cena servantur {{apud Ath}} (101e-f):
:{{Polytonic|Λυγκεὺς δὲ διαγράφων τὸ Λαμίας τῆς αὐλητρίδος δεῖπνον, ὅτε ὑπεδέχετο Δημήτριον τὸν Πολιορκητήν, εὐθέως τοὺς εἰσελθόντας ἐπὶ τὸ δεῖπνον ἐσθίοντας ποιεῖ ἰχθῦς παντοίους καὶ κρέα. Ὁμοίως καὶ τὸ Ἀντιγόνου τοῦ βασιλέως δεῖπνον διατιθεὶς ἐπιτελοῦντος Ἀφροδίσια καὶ τὸ Πτολεμαίου τοῦ βασιλέως ἰχθῦς πρῶτον παρατίθησι καὶ κρέα.}}
:"Lynceus [[Cena aDemetrio LamiaPoliorcetae DemetrioAthenis oblata|cenam]] describens quam [[Lamia]] [[tibicina]] [[Demetrius I Poliorcetes|Demetrio Poliorcetae]] dederit convivas nuper receptos statim pisces omnis generis carnesque edere narrat; simili modo in [[Aphrodisia ab Antigono Gonata celebrata|cena]] qua [[Antigonus II Gonatas|Antigonus rex]] ''[[Aphrodisia]]'' celebraverit et in [[Convivium Ptolemaei Athenis celebratum|cena]] [[Ptolemaeus II (rex Aegypti)|Ptolemaei regis]] pisces carnesque a principio adfert" (Lynceus fr. 4 Dalby).
Hoc convivium [[Athenae|Athenis]] celebratum et in epistula [[Hippolochus (Theophrasti discipulus)|Hippolocho]] missa descriptum ex alio ''Deipnosophistarum'' loco satis constat (128a). [[Aphrodisia]] Athenienses domo cenantes celebrabant; talia fecit [[Gnathaena]] meretrix (impensibus [[Diphilus Sinopeus|Diphilo]] comico) si [[Machon]]i credimus.<ref>[[Machon]], ''[[Anecdota (Machon)|Anecdota]]'' 263-284 Gow {{apud Ath}} 579e</ref>