Quantum redactiones paginae "Tiberius Veturius Calvinus" differant

Content deleted Content added
Linea 2:
 
==Cursus honorum==
Veturius anno [[334 a.C.n.]] primum [[consul]] Romanus electus est, una cum [[Spurius Postumius Albinus|Spurio Postumio Albino]]. Ambo consules in [[Sidicini|Sidicinos]] milites duxerunt. Qui autem et [[Samnium]] auxilio vocaverunt. Itaque a consulibus dictator [[Publius Cornelius Rufinus]] et magister equitum eius [[Lucius Aemilius L.f. Mamercinus Privernas]] nominati sunt. SEdSed ''religio deinde incessit vitio eos creatos; magistratu se abdicaverunt''<ref>[[Titus Livius]], ab urbe condita, VIII 17</ref>.
 
Anno [[321 a.C.n.|321]] Veturius iterum consul creatus est, iterum cum Albino. Eo anno consules apud [[Furculae Caudinae|Furculas Caudinas]] a Samnitibus insidiae paratae sunt. Ab omnibus partibus circumventi non servare se potuerunt, nisi condiciones turpes hostium acciperent: Omnia arma tradidere et sub iugum a Samnitibus positum transire coacti sunt et quasi nudati domum redierunt. Domo autem magistratu se abdicaverunt atque dictator [[Quintus Fabius Ambustus (dictator 321 a.C.n.)|Quintus Fabius Ambustus]] et magister equitum [[Publius Aelius Paetus]] nominati sunt. Senatus populusque propter condiciones indutiarum eas non acceperunt, sed anno sequenti Veturium Samnitibus tradiderunt. Sed hi Veturium domum remiserunt. Romani autem huius cladis numquam obliti sunt et Samnites maximo odio persecuti sunt<ref>op.cit., IX 1-7</ref>.