Quantum redactiones paginae "Fossa Carolina" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Verbindung_main_donau.png|thumb|Consilia diversa ad Rhenum et Danubium flumina coniugenda]]
[[Fasciculus:Fossa_Carolina.jpg|thumb|Ruinae Fossae Carolinae]]
'''Fossa Carolina''' circa annum [[793]] iussu [[Carolus Magnus|Caroli Magni]] coepta est, qua [[Alcmana]] et [[Radantia]] flumina atque deinde [[Danubius]] et [[Rhenus]] coniungeretur. In [[Annales regni Francorum|Annalibus regni Francorum]] legimus Carolum situm fossae propositae ipsum adisse<ref>Annales Regni Francorum ad annum 793: ''Rex autumnali tempore de Reganesburg iter navigio faciens usque ad fossatum magnum inter Alcmana et Radantia pervenit, ibique missi apostolici cum magnis muneribus praesentati sunt. Ibi missus nuntiavit Saxones iterum fidem suam fefellisse. Inde per Radantia in Mohin navali iter peragens, natalem Domini celebravit ad sanctum Chilianum in Wirzinburg.''</ref>. Fossa autem coepta propter naturam loci atque tempora adversa postea intermissa est<ref>Lexikon der Mittelalters, Darmstadii 1989, T. 4, c. 671 (lingua Theodisca)</ref>.
 
==Notae==
<div class="references-small"><references /></div>
 
[[Categoria:InceptaMonumenta 793]]
[[Categoria:Fossae]]