Quantum redactiones paginae "Amphitruo (Plautus)" differant

Content deleted Content added
TXiKiBoT (disputatio | conlationes)
No edit summary
Linea 1:
{{Videhom|Amphitruo}}
'''Amphitruo''' comoedia est quam [[Plautus]] saeculo III a.C.n. exeunte vel [[Saeculum 2 a.C.n.|II ineunte]] scripsit ex archetypo Graeco hodie deperdito incerti auctoris. Maior pars quarti actus deest, ita tamen ut lectio fabulae hac lacuna non multum corrumpatur. Ecce eius argumentum e [[Mythologia Graeca|mythologia]] sumptum :
==Argumentum==
 
[[Iuppiter]] [[Alcmene|Alcumena]]m, uxorem [[Amphitruo|Amphitruonis]], ducis [[Thebae (Graecia)|Thebani]] victoris, amat. Se simili marito facto, ille deus cum Mercurio, qui se et ipse similem servo [[Sosia]]e reddidit, apud Alcmenam considit. Cum verus [[Sosia]], qui nuntium victoriae affert, tandem domum domini sui intrare parat, [[Mercurius]] eum comprehendit et, quanquam improbe ejus vultum et nomen furatus est, miserum servum verberat quod clamare pergit se verum Sosiam esse. Cum ipse Amphitruo a bello redit, quattuor personae, id est Iuppiter, Mercurius, Sosia, Amphitruo simul adsunt in scaena atque confusio e similitudinibus orta magnam vim comicam gignit, donec dii qui vere sint divulgant.
==An prima tragicomoedia fuerit ?==