Quantum redactiones paginae "Tyrtarion" differant

Content deleted Content added
m variae emendationes
Linea 5:
 
==De scopo==
Praeter oblectamentum quod sibi hominibusque aliis cantu excitare cupiunt, scopus eis est modum indicare quo legantur carmina, meliorem quam illum ubique terrarum nunc usurpatum quo secantur atque disiunguntur verba, versusque sensum et vim suam amittunt. Nam illa “scansio” quae dicitur, cui praestitutum est ut ictus in longas syllabas elabantur non est mos ut plerique putant antiquus, sed a scholasticis prorsus eo consilio mente fictus ut discipuli qui discrimen inter longas brevesque syllabas audire non iam valerent, rationem qua pangunturpangantur versus latini et graeci nihilosetius intelligerent. Arte vero musica verba longitudinibus adhibitis<ref>Dummodo longa syllaba per unum temporis punctum producatur, brevis vero dimidium tantum.</ref> recitare licet et ictibus proprio loco servatis. Harmonia insuper nonnihil addit suavitatis qua carmina vel pulchriora plerumque auribus redduntur, eorumque in animum vis augetur.
 
==De consilio==
Neque metam hanc sibi finxerunt ipsi, sed secuti prorsus Humanistarum exemplum atque consilium. Etenim aetate illa renascentium artium multi litterati homines ceterum artisartem musicaemusicam experti, cum modos ab ipsis poetis eorumve contemporaneis compositos amissos esse neque iam rursus inveniri posse pro certo scirent, antiqua carmina modis musicis qui tunc temporis in pretio habebantur actuose ornare sibi iam persuaserant. Quod, inter alios, [[Conradus Celtis]], [[Petrus Tritonius]] et [[Iohannes Honterus]] saeculo XV et XVI fecerunt.
 
==De carminibus hactenus tractatis==
Ecce carminum index ab eis hactenus cantatorum, quorum quaedamalia in conventus sede retiali cn. « [[Monumenta Viaeque]] »<ref>[http://www.monumentaviaeque.eu/tyrtarion.htm Pagina retialis gregis Tyrtarionis apud aedes conventus qui « Monumenta Viaeque » inscriptus est.]</ref>, quaedamalia vero in youtube<ref>[http://www.youtube.com/user/vivariumnovum Academiae Vivarii Novi pagina apud youtube]</ref> imaginibus etiam ornata inveniri possunt. Index editus est in [[Vivarium Novum|Vivarii Novi]] commentariis quae [[Mercurius]] inscribuntur<ref>[http://www.vivariumnovum.net/news/mercurius1.pdf ''Mercurius'', commentarii in ''Vivario Novo'' editi, p.32.]</ref>.
 
{|