Quantum redactiones paginae "Mostellaria (Plautus)" differant

Content deleted Content added
Linea 4:
Athenis sumus. Dum pater '''Theopropides''' in [[Aegyptus|Aegyptum]] peregrinatur '''Philolaches''' adulescens, auctore servo suo '''Tranione''', vitam nequissimam agit : commissatur, perpotat, amat. Porro formosae '''Philematiae''' amore captus, dum eam a lenone redimit atque liberam facit, maximum aes alienum apud danistam '''Misargyridem''' contraxit. At actu secundo ineunte pater ex Aegypto redux est...
 
Tranio, qui eum e navi exeuntem vidit, nuntiaturus domum currit ubi Philolachem cum amicis ebriis et mulieribus convivantem invenit. Quos firmiter omnes fores claudere iussit atque silentium intus facere dum ipse ante domum senem advenientem expectat. Nam ex eo tempore iste servus audax omnem rem in sese recipit ac velut imperator suorum sibi ipse videtur. Primo excogitat horrendam fabulam qua senem domo sua prohibeat : narrat enim domum iam aliquot menses desertam esse quod homo ibi necatus nec rite sepultus in eaibi errat ac noctu in somniis de fato suo queritur. Ad quem mortuum incriptio fabulae alludit : nam fabula ''mostellaria'' ex *mo(n)stello dicta putatur, quod ipsum est deminutivum "monstri". Dum Tranionem terrorem simulantem videt, credulus senex et ipse ridentibus spectatoribus terretur.
 
Nec tamen salvus est Tranio. Nam ecce danista Misargyrides ei occurrit atque magnis clamoribus fenus sibi debitum exigit ita ut a Theopropide audiatur. Tum Tranio senem quid agatur quaerentem seducit et secundum mendacium fingit : ait Philolachem argentum fenori sumpsisse ad novas aedes emendas. Pater gaudet et pollicetur danistae sese ipsum postridie fenus absoluturum. Misargyrides sedatus abit. Tunc vero Theopropides novam domum suam visere cupit. Haeret primo Tranio : mox tamen domum vicini '''Simonis''' designat. Dum secreto cum Simone, secreto cum Theopropide agit Tranio e magno discrimine elabitur : nam Simoni persuadet Theopropidem domum suam velle visere quia aedificationes in sua sibi proponit ad uxorem filii accipiendam, Theopropidem vero admonet ne mentionem de venditione faciat quia Simo domum invitus vendidit et eo dolet. Postquam vidit aedes quas suas esse credit Theopropides laetatur ac filium dignum patre laudat, ridentibus spectatoribus.