Quantum redactiones paginae "Tarandrus (animal fabulosum)" differant

Content deleted Content added
Nomina Graeca et nexus ad dictionaria addidi
Expandi
Linea 1:
'''Tarandrus''',<ref>[[Charlton T. Lewis]], [[Carolus Short]], ''[[A Latin dictionary]]'' (Oxonii, 1879), lemma [http://www.perseus.tufts.edu/hopper/text?doc=tarandrus&fromdoc=Perseus%3Atext%3A1999.04.0059 'tarandrus']</ref> '''tarandus''' ([[Lingua Graeca antiqua|Graece]]: {{polytonic|τάρανδ(ρ)ος}})<ref>{{LSJ}}, [http://www.perseus.tufts.edu/hopper/text?doc=Perseus%3Atext%3A1999.04.0057%3Aalphabetic+letter%3D*t%3Aentry+group%3D6%3Aentry%3Dta%2Frandos 'τάρανδος']</ref> aut etiam '''parandrus''' est [[animal fabulosum]], magnitudine bovi, capite cornibusque ramosis [[Cervus|cervo]], villo profundo tamen urso simile, quod villi colorem cuicumque, ubi latitet, loco, ne capiatur, assimilat. [[Gaius Plinius Secundus|Plinius]] et superiores, qui 'tarandrum' aut 'tarandum' vocant, [[Scythia]]m, [[Solinus]] tamen et inferiores, qui 'parandrum', [[Aethiopia]]m habitare affirmant.
 
==Plinius de tarandro==
Plinius ''Nat. hist.'' VIII lii 123-124:
:Mutat colores et Scytharum tarandrus nec aliud ex iis quae pilo vestiuntur, […]. Tarandro magnitudo quae bovi est, caput maius cervino nec absimile, cornua ramosa, ungulae bifidae, villus magnitudine ursorum, sed, cum libuit sui coloris esse, asini similis. tergori tanta duritia, ut thoraces ex eo faciant. colorem omnium arborum, fruticum, florum locorumque reddit metuens in quibus latet, ideoque raro capitur. mirum esset habitum corpori tam multiplicem dari, mirabilius est et villo.
 
==Solinus de parandro==
Solinus ''De mirabilibus mundi'' 25:
:(Eadem Aethiopia) mittit et parandrum, boum magnitudine, bisulco uestigio, ramosis cornibus, capite ceruino, ursi colore et pariter uillo profundo. Hunc parandrum adfirmant habitum metu uertere et cum delitescat fieri adsimilem cuicumque rei proximauerit, siue illa saxo alba sit, seu frutecto uirens, siue quem alium modum praeferat.
 
==Alii fontes antiqui de tarandro agentes==
*[[Theophrastus]] ''De animalibus quae colorem mutant'', fr.365 A, in [[Photius|Photii]] ''Bibliotheca''
*[[Pseudo-Aristoteles]] ''De mirabilibus auscultationibus'' 30
*[[Antigonus Carystius]] ''Historiarum mirabilium collectio'' 25c
*[[Claudius Aelianus]] ''De natura animalium'' II 16
 
==Nexus externi==
*"[http://bestiary.ca/beasts/beast178beastgallery178.htm ParandrusVariae parandri imagines]" apud ''The Medieval Bestiary'' (inspectum 242 FebruariiMartii 2011).
 
== Notae ==
<div class="references-small"><references /></div>