Quantum redactiones paginae "Badenia" differant

Content deleted Content added
Chobot (disputatio | conlationes)
m r2.6.5) (bot mutat: ko:바덴 대공국
Xqbot (disputatio | conlationes)
m automaton addit: pfl:Bade; mutationes minores
Linea 1:
[[ImagoFasciculus:Map-DR-Baden.svg|275px|thumb|Collocatio Badeniae in [[Imperium Germanicum|Imperio Germanico]] ([[1870]]-[[1918]])]]
 
'''Badenia''' ([[Germanice]] ''Baden'') fuit antiqua civitas Germaniae, quae nunc ad terram foederalem [[Badenia-Virtembergia|Badeniam-Virtembergiam]] pertinet.
 
== Historia ==
=== Marchia ===
Primo de Marchia Badenia audimus anno [[1061]]: Hermannus I de Zähringen tum [[Marchio]] [[Verona]]e et Comes Badeniae erat. Anno [[1074]] filius eius parvulus Hermannus II ei successit. Successerunt Hermannus III ([[1130]] - [[1160]]) et Hermannus IV (1160 - [[1190]]). Huius filius Hermannus V ad annum [[1243]] regnavit, cum Hermannus VI (ad annum [[1250]]) novus marchio factus est. Hoc tempore Badenia agris multis aucta, sed interdum et inter heredes divisa est. Postea duae terrae orta sunt: Badenia-Badenia et Badenia-Durlach, quae annis [[1535]] - [[1771]] fuerunt, deinde heriditate iterum consociatae sunt.
 
=== Principatus Electoralis ===
Tempore [[Neapolio de Bonaparte|Napoleonis I]] Badenia anno [[1803]] principatus electoralis factus et multis agris, qui antea ad ecclesiam et urbes liberas pertinuerant, aucta est. Principi electori Badeniae ius [[Imperator Romanus Sacer|Imperatorem]] [[Imperium Romanum Sacrum|Imperii Romani Sacri]] eligendi datum est, sed iam anno [[1806]] imperium dissolutum est.
 
=== Magnus Ducatus ===
Anno [[1806]] Badenia Ducatus Magnus factus est, quae usque ad annum [[1815]] ad [[Confoederatio Rhenana|Confoederationem Rhenanam]] (Germanice ''Rheinbund'') pertinuit et deinde ad usque annum [[1866]] ad [[Confoederatio Germanica|confoederationem Germanicam]] (Germanice ''Deutscher Bund''). Iam anno [[1818]] Dux Magnus terrae constitutionem dedit. Tamen anno [[1848]]/[[1849]] magni tumulti contra monarchiam orti sunt. Anno [[1871]] Badenia pars [[Imperium Germanicum|Imperii Germanici]] facta est.
 
=== Res Publica Badenia ===
Badenia, quae ab [[10 Novembris]] [[1918]] Res Publica erat. Anno [[1933]] ut ceteris civitatibus Germaniae, Badeniae omnia iura propria a [[NSDAP|Nazistis]] dempta sunt. Post [[Bellum Orbis Terrarum II]] Badenia divisa est inter Alligatos: Australem partem [[Francia|Franci]] occupaverunt. Hic iterum Res Publica Badenia condita est, septentrionalis pars ad Zonam [[CFA]] pertinuit et pars terrae [[Badenia-Virtembergia|Badeniae-Virtembergiae]] facta est. Nam anno [[1952]] Badenia cum [[Virtembergia]] in nova [[Terra Foederalis Germaniae|Terra Foederali Germaniae]] [[Badenia-Virtembergia]] contributa est, quamquam incolae Badeniae Australis suffragio pro Badenia restituenda sententiam dederunt.
 
== Praeclari viri publici e Badenia ==
 
* [[Maximilianus de Baden]], ultimus Cancellarius [[Imperium Germanicum|Imperii Germanici]]
* [[Fridericus Ebert]], praeses [[Res Publica Vimariana|Rei Publicae Vimarianae]]
 
== Pinacotheca ==
 
<gallery>
Linea 60:
[[nn:Baden]]
[[no:Baden]]
[[pfl:Bade]]
[[pl:Badenia]]
[[pt:Baden]]