Quantum redactiones paginae "Mostellaria (Plautus)" differant

Content deleted Content added
Linea 30:
*Sphaerio - alius servus Theopropidis
 
Multi archetypi comoediae Graece insunt : servus<ref>Versus 149.</ref> audax, mendax et contumax -sed erili filio devotus- (Tranio). Pater avarus et severus (Theopropides). Adulescens prodigus et amator (Philolaches). Meretrices quae nihil aliud cogitant nisi viris placere (Philematium et Scapha, nisi quod Scapha iam senior pecuniae quam amoris studiosior videtur). Maritus senior qui uxorem anum gravatur (Simo). Avidus danista (vocabulum Graecum est, latine fenerator dicitur), cui nomen Misargyridi per iocum inditur : nam Graece significat "eo natus qui argentum odit".
 
Nihilominus in comoedia Plautina etiam secundae partes propriis moribus instructi sunt et Philolaches a ceteris amatoribus comicis differt eo quod nequitiae suae conscius est et eum pudet ac paenitet nec tamen constantiam animi habet ad emendationem sui. Itaque in longo et celebri cantico<ref>Versus 85-156</ref> sese ipse comparat cum aedibus a domino neglectis, quae imbrem per tectum recipiunt ac paulatim putrefiunt. Ita queritur :
: ''Cor dolet, cum scio ut nunc sum atque ut fui''