Quantum redactiones paginae "Lucius Caecilius Firmianus Lactantius" differant

Content deleted Content added
+ image
nexus
Linea 2:
'''Lucius Caecilius''' (vel '''Caelius''') '''Firmianus Lactantius''' (c. [[250]]–c. [[320]]) fuit [[Ars rhetorica|artis oratoriae]] praeceptor et fidei Christianae defensor, qui inter patres ecclesiae numeratur. In Africa septentrionali natus est, in qua, Siccae Veneriae, fuit discipulus [[Arnobius|Arnobii]]. Per famam oratoris Nicodemiam in [[Bithynia]], caput partis orientalis imperii et sedes imperatoris a magistro Arnobio vocatus est ut doceret artem oratoriam.
 
Coactus est ut relinqueret officium in [[303]] quia conversus erat christianus; quae religio imperium Romanum illo tempore persequebatur. Itaque Lactantius Bithiniam reliquit, sed rediit sexto anno post, post Galeri [[edictum tolerantiae]]. Anno [[317]] a [[Constantinus|Constantino]] arcessitus est in [[Augusta Treverorum|Augustam Treverorum]], ut ibi filii Crispi paedagogus esset.
 
Eum mortuum esse, ferunt, paulo post Augustae Treverorum.