Quantum redactiones paginae "Ceadda (episcopus Letocetensis)" differant

Content deleted Content added
m Bot: removing unnecessary DEFAULTSORT (equals the article title); mutationes minores
Linea 1:
[[ImagoFasciculus:St Chad's Cathedral, Birmingham.jpg|thumb|Aedes Cathedralis Sancti Ceaddae apud [[Birminghamia]]m]]'''Sanctus Ceadda''' (mortuus anno [[672]]) fuit [[episcopus]] [[Letocetum|Letocetensis]] in Anglia et frater [[Sanctus Ceddus|Sancti Ceddi]] quorum mentio in [[Beda Venerabilis|Baedae]] Historia Ecclesiastica fiet. Natus in Nordanhymbria, discipulus fuit [[Sanctus Aidanus|Sancti Aidani]]. In 664, mortuo fratre suo, Abbas Lastynghamensis creatus est in hodierno comitatu Eboracensi Septemptrionali. Brevi postea tempore perperam episcopus Nordanhymbrorum, sede apud [[Eboracum]] locata, ab [[Oswio (rex Northanhymbrorum)|Osui]] rege creatus est, cui impatienti displicuit absentia Sancti Wilfridi, qui Franciam ad consecrationem petendam iter fecerat. Regresso Wilfrido, archiepiscopus [[Theodorus]] Ceaddam legaliter creatum negavit, quod decretum humiliter accipiens Ceadda Lastynghamiam rediit. Eodem anno missus est a Theodoro ut episcopus Mercianorum fieret, et sedem apud Letocetum statuit.
 
Patronus est Archidioecesis Romanae Catholicae Birminghamensis, cuius Cathedralis ei dicata reliquias eius tenet, et Dioecesium Anglicanarum Birminghamensis et Letocetensis
 
{{DEFAULTSORT:Ceadda}}
[[Categoria:Sancti]]
[[Categoria:Nati saeculo 7]]