Quantum redactiones paginae "Mostellaria (Plautus)" differant

Content deleted Content added
Linea 7:
Nec tamen salvus est Tranio. Nam ecce danista Misargyrides ei occurrit atque magnis clamoribus fenus sibi debitum exigit ita ut a Theopropide audiatur. Tum Tranio senem quid agatur quaerentem seducit et secundum mendacium fingit : ait Philolachem argentum fenori sumpsisse ad novas aedes emendas. Pater gaudet et pollicetur danistae sese ipsum postridie fenus absoluturum. Misargyrides sedatus abit. Tunc vero Theopropides novam domum suam visere cupit. Haeret primo Tranio : mox tamen domum vicini '''Simonis''' designat. Dum secreto cum Simone, secreto cum Theopropide agit Tranio e magno discrimine elabitur : nam Simoni persuadet Theopropidem domum suam velle visere quia aedificationes in sua sibi proponit ad uxorem filii accipiendam, Theopropidem vero admonet ne mentionem de venditione faciat quia Simo domum invitus vendidit et eo dolet. Postquam vidit aedes quas suas esse credit Theopropides laetatur ac filium dignum patre laudat, ridentibus spectatoribus.
 
Mox tamen Tranio Theopropidem solum in scaena relinquit, ut per posticam in angiportum "legionem suam" educeret. Tum servi '''Callidamatis''' (amici Philolachis qui iam ebrius venerat) dominum quaesitum, uti iussi erant, veniunt et fores pulsant. Tum senexSenex appropinquat et eos de monstro monet, ut a domo nefasta recedant. Sed servi qui huc eo ipso die et prioribus venerant atque dominum paulo ante ibi reliquerant, miserum et incredulum Theopropidem de suo infortunio certiorem faciunt. Tum Theopropides Simonem quoque vicinum e foro redeuntem de emptis aedibus interrogat : iam scit iratissimus quantis mendaciis a Tranione, servo suo, ludificatus sit. De Tranione reduce statim supplicium sumere conatur, sed callidus servus ad aram aufugit unde dominum contumaciter irridet. Postremo Callidamates, comes Philolachi in omnibus flagitiis, orator missus, veniam a sene impetrat omnibus -etiam Tranioni, quamquam diu reluctante et aspernante Theopropide- dum pollicetur omne aes alienum ex suo soluturum.
 
Vis comica argumenti e crescenti cumulo mendaciorum nascitur, qui mox suo ipso pondere ruit. Spectator irridet Theopropidis credulitatem, ridet etiam magis cum miserrimus pater intelligit quantum irrisui fuerit.