Quantum redactiones paginae "Mostellaria (Plautus)" differant

Content deleted Content added
Linea 8:
 
Mox tamen Tranio Theopropidem solum in scaena relinquit, ut per posticam in angiportum "legionem suam" educeret. Tum servi '''Callidamatis''' (amici Philolachis qui iam ebrius venerat) dominum quaesitum, uti iussi erant, veniunt et fores pulsant. Tum senex appropinquat et eos de monstro monet, ut a domo nefasta recedant. Sed servi qui huc eo ipso die et prioribus venerant atque dominum paulo ante ibi reliquerant, miserum et incredulum Theopropidem de suo infortunio certiorem faciunt. Tum Theopropides Simonem quoque vicinum e foro redeuntem de emptis aedibus interrogat : iam scit iratissimus quantis mendaciis a Tranione, servo suo, ludificatus sit. De Tranione reduce statim supplicium sumere conatur, sed callidus servus ad aram aufugit unde dominum contumaciter irridet. Postremo Callidamates, comes Philolachi in omnibus flagitiis, orator missus, veniam a sene impetrat omnibus -etiam Tranioni, quamquam diu reluctante et aspernante Theopropide- dum pollicetur omne aes alienum ex suo soluturum.
 
Vis comica argumenti e crescenti cumulo mendaciorum nascitur, qui mox suo ipso pondere ruit. Spectator irridet Theopropidis credulitatem, ridet etiam magis cum miserrimus pater intelligit quantum irrisui fuerit.
 
== Vide etiam ==