Quantum redactiones paginae "Semis" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 10:
Mox [[as]] etiam uncialis ac postremo anno [[92 a.C.n.]] ex lege Papiria semuncialis factus est. Tum semissem quartunciam aeris, id est circiter septem grammata pendere oportuit, sed eo tempore nummus aeneus perraro percutiebatur : non multum enim valebat semis nummus. Itaque [[Publius Vatinius|Vatinius]] in epistola ad [[Cicero|Ciceronem]]<ref>Fam. V,10.</ref> quendam hominem "simium, non semissis hominem" appellat, id est hominem nequam, nullius pretii, ne semissem quidem valentem.
 
In re nummaria ab imperatore [[Octavianus Augustus|Augusto]] instituta<ref>Circa annum 23 a.C.n. si quibusdam eruditis credimus.</ref> semis fuit parvolus nummus ex [[orichalcum|orichalco]] circiter septem grammatum pondo (quod cum lege Papiria congruebat). Duos quadrantes valebat, qui tum minimus nummus Romanus erat. Cum pretia rerum in infinitum gliscerent ac nihil iam semisse emi posset, tempore imperatoris [[Hadrianus (imperator)|Hadriani]] semisses Romae cudi desierunt<ref>Forsitan ultimus sub Antonino Pio emissus sit.</ref>.
==Fontes==
*Crawford, Michael H. (1985). ''Coinage and Money under the Roman Republic'', Methuen & Co. ISBN 0-416-12300-7