Quantum redactiones paginae "Antoninianus" differant

Content deleted Content added
Linea 2:
'''Antoninianus''' fuit nummus Romanus ab anno 215 usque ad annum 274<ref>Vel 294 si nummum Aureliani quatuor denarios valentem etiam antoninum vocas.</ref> percussus, qui duos [[Denarius|denarios]] valebat. Nomen ab imperatore [[Caracalla]] duxit, qui eum creavit : nam Severi sese ab Antoninis ortos praetendebant (quod alioqui falsum erat), quia [[Antoninus Pius]] optimus imperator habebatur. Itaque Caracalla '''Antoninus''' semper in nummis suis nuncupatur.
==Historia==
Ineunte tertio saeculo res nummaria Romana difficultates experiebatur ob penuriam argenti (metalla Hispanica exhausta erant) et crescentia expensa. Iam a medio saeculo secundo pars argenti in [[Denarius|denario]] imminuebatur nec tunc dimidiam partem superabat (reliquum ex aere miscellaneo erat). Pondus quoque levius fiebat. Obviam ire vilitati monetae temptavit Caracalla dum novum "argenteum" nummum instituit, qui duos denarios quidem valeat sed dimidio tantum gravior sit (circiter 5 gr. pendebat). Ita fiscus lucrum faciebat quod pars argenti eadem atque in denario remanebat. In quo nummo ''antoniniano'' vocato caput imperatoris coronam radiatam gerit ut in [[Dupondius|dupondio]]. Hoc modo primo visu significari potuit ita antoninianium duplum denarium valere, ut dupondium duplum [[As|assem]]. Nam et in [[as]]se et in denario caput Augusti laureatum erat. Nec tamen effecit quod sibi proposuerat : post aliquot annos emissiones antoninianorum intermissae sunt et [[denarius]] praecipuus nummus argenteus remansit.
 
Sed anno [[238]] imperator [[Gordianus III]] principem locum antoniniano dedit atque ingentem numerum percussit ac post aliquot annos (circa 250) [[Traianus Decius]] edixit omnes denarios conflandos esse, ut ex eis antoniniani fierent. Nec Fortuna antoninianum iuvit : mox [[imperium Romanum]] [[Discrimen Tertii Saeculi|tanta discrimina]] subiit ut paene in partes dissiluerit. Pretia in infinitum inflabantur, fiscus sine opibus erat. Tum pondus antoniniani vehementer decrevit et pars argenti in eo paene nulla erat. Ita vilis erat ut paene solus in usu remanserit dum ceteri nummi conflantur.