Quantum redactiones paginae "Antoninianus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 4:
Ineunte tertio saeculo res nummaria Romana difficultates experiebatur ob penuriam argenti (metalla Hispanica axhausta erant) et crescentia expensa. Iam a medio saeculo secundo pars argenti in [[Denarius|denario]] imminuebatur nec tunc dimidiam partem superabat (reliquum ex aere miscellaneo erat). Pondus quoque levius fiebat. Obviam ire vilitati monetae temptavit Caracalla dum novum "argenteum" nummum instituit, qui duos denarios quidem valeat sed dimidio tantum gravior sit (circiter 5 gr. pendebat). Ita fiscus lucrum faciebat. In quo nummo antoniniano vocato caput imperatoris coronam radiatam gerit ut in [[Dupondius|dupondio]]. Hoc modo primo visu significari potuit ita antoninianium duplum denarium valere, ut dupondium duplum [[As|assem]]. Nam et in [[as]]se et in denario caput Augusti laureatum erat. Nec tamen effecit quod sibi proposuerat : post aliquot annos emissiones antoninianorum intermissae sunt et [[denarius]] praecipuus nummus argenteus remansit.
 
Sed anno [[238]] imperator [[Gordianus III]] principem locum antoniniano dedit atque ingentem numerum percussit ac post aliquot annos (circa 250) [[Traianus Decius]] edixit omnes denarios conflandos esse, ut ex eis antoniniani fierent. Nec Fortuna antoninianum iuvit : mox [[imperium Romanum]] [[Discrimen Tertii Saeculi|tanta discrimina]] subiit ut paene in partes dissiluerit. Pretia in infinitum inflabantur, fiscus sine opibus erat. Tum pondus antoniniani vehementer decrevit et pars argenti in eo paene nulla erat. Ita vilis erat ut paene solus in usu remanserit dum ceteri nummi conflantur.
[[Fasciculus:7antoninianii.jpg|thumb|left|400px|Antoninianus degeneravit : ex ordine chronolgico ab Eliogabalo (c. 320) ad Aurelianum (c. 270), primi supra partim argentei, infra aenei sunt. Minores et leviores quoque fiunt.]]