Quantum redactiones paginae "Blasius Pascalis" differant

Content deleted Content added
Fichier:Epitaph Blaise Pascal Saint-Etienne.jpg
nexus
Linea 6:
ubi natus= [[Augustonemetum|Augustonemeti]]|
ubi obiit= [[Lutetia]]e}}
[[fasciculus:Epitaph Blaise Pascal Saint-Etienne.jpg|thumb|left|300px|[[Epitaphium]] Blasii Pascalis]]
'''Blasius Pascalis'''<ref>[http://books.google.com/books?id=CycPAAAAIAAJ&pg=RA1-PA61&lpg=RA1-PA61 Sepulchrum]</ref> (aliter '''Paschalis''', '''Pascalius''', nomen plumae '''Ludovicus Montaltius''', [[Augustonemetum|Augustonemeti]] natus [[19 Iunii]] [[1623]] ; [[Lutetia]]e mortuus [[19 Augusti]] [[1662]]) fuit [[mathematicus]] et [[philosophus]] Francicus. Filius [[Stephanus Pascalis|Stephani Pascalis]] regis magistratus, vita opulenta, debili autem salute gavisus est, et plurime mathematica ac [[physica]] coluit studia. Quae tam bene iam ab adulescentia didicit, ut tantum septimum decimum annum agens tractatum de re [[Geometria|geometrica]] conscriberet, undevicesimum dein machinam ad calculandum inveniret. Etiam hodierna physica eum ob studium de pressione commemorat in unitate mensurae ''[[Pascalium (unitas)|Pascalium]]'' appellata, quae 1 [[Newtonium]] per [[metrum quadratum]] indicat.