Quantum redactiones paginae "Insula Latina Neolovaniensis" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
[[File:Insula-latina-neolovaniensis.png|thumb|Insulae Latinae Neolovaniensis pittacium]]
'''Insula Latina Neolovaniensis''' diaeta est Neolovanii sita cuius incolae − qui “Insularii” nuncupari solent − apud [[Universitas Catholica Lovaniensis|Universitatem Neolovaniensem]] operam dant. Hunc sibi praestituerunt finem ut condiscipulis suaderent et opitularentur ut vivis rationibus linguam latinam potius colerent. Didicerunt ipsi linguam latinam cum in [[Schola Nova]], tum in [[Vivarium Novum|Vivario Novo]], et sunt anno 2009 et 2010 universitatem aggressi. Solent cenas apponere “latinas” − quibus latine solum hospitibus inter sese colloqui licet − et libenter peregrinos latinitatis cultores per aliquot dies accipiunt hospitio.