Quantum redactiones paginae "Antoninianus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 2:
'''Antoninianus''' fuit nummus Romanus ab anno 215 usque ad annum 274 percussus, qui duos [[Denarius|denarios]] valebat. Nomen ab imperatore [[Caracalla]] duxit, qui eum creavit : nam Severi sese ab Antoninis ortos praetendebant (quod alioqui falsum erat), quia [[Antoninus Pius]] optimus imperator habebatur. Itaque Caracalla '''Antoninus''' semper in nummis suis nuncupatur.
==Historia==
Ineunte tertio saeculo res nummaria Romana difficultates experiebatur ob penuriam argenti (metalla Hispanica axhausta erant) et crescentia expensa. Iam a medio saeculo secundo pars argenti in [[Denarius|denario]] imminuebatur nec tunc mediam partem superabat (reliquum ex aere miscellaneo erat). Pondus quoque levius fiebat. Obviam ire vilitati monetae temptavit Caracalla dum novum "argenteum" nummum instituit, qui duos denarios quidem valeat sed dimidio tantum gravior sit (circiter 5 gr. pendebat). Ita fiscus lucrum faciebat. In quo nummo antoniniano vocato caput imperatoris coronam radiatam gerit ut in [[Dupondius|dupondio]]. Hoc modo primo visu significari decuit ita antoninianium duplum denarium esse, ut dupondium duplum [[As|assem]]. Nam in [[as]]se et in denario caput Augusti laureatum erat.
 
[[Categoria:Nummi Romae antiquae]]