Quantum redactiones paginae "Quintus Servilius Q.f. Fidenas (tribunus militum 382 a.C.n.)" differant

Summarium vacuum
Servilius anno [[382 a.C.n.|382]] primo [[tribunus militum consulari potestate]] creatus est. Ceteri tribuni [[Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus (tribunus militum 391 a.C.n.)|Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus]], [[Lucius Papirius Mugillanus (tribunus militum 382 a.C.n.)|Lucius Papirius Mugillanus]], [[Servius Cornelius P.f. Maluginensis]], [[Spurius Papirius Crassus]], [[Gaius Sulpicius Camerinus]] erant. Cum Lucius et Spurius Papirii - fortasse fratres fuerunt - contra [[Velitrae|Velitras]] milites ducerent, Aemilius et ceteri collegae in urbe manserunt, si Etrusci impetum facerent<ref>[[Titus Livius]], ab urbe condita, VI 22</ref>.
 
Anno [[378 a.C.n.]] tribunus II fuit atque una cum eo [[Spurius Furius]], [[Lucius Menenius T.f. Lanatus]], [[Publius Cloelius Siculus]], [[Marcus Horatius]] atque [[MarcusLucius Geganius Macerinus]]. Qui bellum contra [[Antium]] et [[Volsci|Volscos]] duxerunt<ref>op.cit., VI 32</ref>.
 
Anno [[369 a.C.n.|369]] tertium tribunus militum fuit. Eo anno collegae [[Gaius Veturius L.f. Crassus Cicurinus]], [[Aulus Cornelius Cossus (tribunus militum 369 a.C.n.)|Aulus Cornelius Cossus]], [[Marcus Cornelius P.f. Maluginensis]], [[Quintus Quinctius Cincinnatus (Tribunus militum 369 a.C.n.)|Quintus Quinctius Cincinnatus]], [[Marcus Fabius K.f. Ambustus]] erant. Eo anno acriter domi de legibus Sextiis Liciniis certatum est, qua plebeii ad consulatum admitterentur<ref>op.cit., VI 36-37</ref>.
64 224

recensiones