Quantum redactiones paginae "Facultas laborandi" differant

Summarium vacuum
(Paginam instituit, scribens ''''Facultas laborandi'''<ref>Theodorus Meyer: ''Ius naturae speciale,'' pars 2. Friburgi Brisgoviae: Herder; Vindobonae [[Argentoratum|...')
 
'''Facultas laborandi'''<ref>[[Theodorus Meyer]]: ''Ius naturae speciale,'' pars 2. [[Friburgum Brisgoviae|Friburgi Brisgoviae]]: Herder; [[Vindobona]]e [[Argentoratum|Argentorati]], [[Monachium|Monachii]], [[Urbs Sancti Ludovici|S. Ludovi Americae]]. [[1900]]. P. 152.</ref>, [[Germanice]] ''Arbeitskraft'', [[Francogallice]] ''force de travail'', [[Anglice]] ''labour power'', est notio in doctrina [[Carolus Marx|Caroli Marx]] maioris momenti in critica sua oeconomiae capitalisticae. Marxius sibi vindicat se invenisse operarios non simpliciter laborem suum pro merce vendere sed suam laborandi facultatem instar mercis venum dant.
 
In oeconomia capitalistica facultas laborandi est merx quam in mercatura [[operarius|operarii]] venum dant et [[capitalista]]e emunt. Operarius vel [[laborator]] pro merce sua quae est facultas laborandi mercedem accipit.
 
Capitalista facultatem laborandi operarii usurpat ut fabricet bona vel servitia. Secundum Marxianam [[theoria valoris|valoris theoriam]] [[valor (oeconomia)|valor]] facultatis laborandi est minor valore bonorum perfectorum quod merces operario necessariae breviore temporis spatio fabricantur quam mercesillud temporis spatium quasquo operarius in fabrica venumdata laborandi facultate ex pacto cum [[conductor]]e concluso merces fabricare debet.
 
==Nota==
23 762

recensiones