Quantum redactiones paginae "Indi Americani" differant

Content deleted Content added
m [r2.6.4] bot addit: pap:Nativonan di Amérika
Linea 23:
[[Fasciculus:Mesa verde cliff palace close.jpg|thumb|right|Aedes [[Anasazi|Anasazorum]] apud Mesam Viridem in [[Coloratum|Colorato]]]]
 
Primi homines qui ad Americam advenerunt putantur fuisse venatores qui vestigia [[elephantus primigenius|elephanti primigenii]], [[mastodon]]tis, et [[bison]]is trans [[fretum Beringium]] secuti sunt. [[Aetas glacialis|Aetate glaciali]] exeunte, cum magnae moles glaciei apud polos orbis terrarum liquefacere coeperunt, omnia [[mare|maria]] et oceani creverunt nova aqua infusa, qua de causa continens Americae ab [[Asia]] secreta est. Testimonia sunt,<ref>Jacobs, James Q. (2002). [http://www.jqjacobs.net/anthro/paleoamerican_origins.html Paleoamerican Origins: A Review of Hypotheses and Evidence Relating to the Origins of the First Americans.] Anthropology and Archaeology Pages. jqjacobs.net. Retrieved on 2007-06-20.</ref> ut iam anno noveni millesimo a.C.n. venatores antres acuminis Americae meridianae habitarent. Sed paulatim bestiae, venatoribus Indis Americanis subiectae, in tota America causa commutationis condicionum moriebantur. Itaque in [[agricultura]] progrediebantur. Octoni millesimo anno a.C.n. in [[Mexicum|Mexico]] [[Peruvia]]que per agros colebantur.<ref>Jacobs, James Q. (2001). [http://www.jqjacobs.net/anthro/paleoamericans.html The Paleoamericans: Issues and Evidence Relating to the Peopling of the New World.] Anthropology and Archaeology Pages. jqjacobs.net. Retrieved on 2007-06-20.</ref>
 
Indi Americani circumiectis se accommodabant, piscatores, venatores vagi, collectores, aut sedem stabilem et domicilium habentes [[agricultura|agricolae]] fiebant. Coluerunt [[maizum]], [[cucurbita]]m, et [[patata]]s. In America et meridionali et media, magni cultus oppidani plerumque crescebant. [[Temistitlana]], caput Imperii [[Aztecus|Azteci]], erat una ex amplissimis orbis terrarum urbibus.<ref>[http://www.public.asu.edu/%7Emesmith9/1-CompleteSet/MES-05-CitySize.pdf Smith, Michael E. (2005); "City Size in Late Post-Classic Mesoamerica", in ''Journal of Urban History'', Vol. 31 No. 4, May 2005, pp. 403-434.];