Quantum redactiones paginae "Lucius Papirius Mugillanus (tribunus militum 382 a.C.n.)" differant

m
Anno [[382 a.C.n.|382]] [[tribunus militum consulari potestate]] electus est. Ceteri tribuni [[Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus (tribunus militum 391 a.C.n.)|Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus]], [[Spurius Papirius Crassus]], [[Servius Cornelius P.f. Maluginensis]], [[Quintus Servilius Q.f. Fidenas (tribunus militum 382 a.C.n.)|Quintus Servilius Q.f. Fidenas]], [[Gaius Sulpicius Camerinus]] erant. Cum Lucius et Spurius Papirii - fortasse fratres fuerunt - contra [[Velitrae|Velitras]] milites ducerent, Aemilius et ceteri collegae in urbe manserunt, si Etrusci impetum facerent<ref>[[Titus Livius]], ab urbe condita, VI 22</ref>.
 
Papirius [[380 a.C.n.|380]] tribunus militum II electus est. Collegae eius anni [[Publius Valerius L.f. Potitus Poplicola]], [[Servius Cornelius P.f. Maluginensis]], [[Lucius Menenius T.f. Lanatus]], [[Gaius Sulpicius M.f. Peticus]], [[Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus (tribunus militum 391 a.C.n.)|Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus]], [[Lucius Valerius L.f. Poplicola]], [[Gnaeus Sergius Fidenas Coxo]] atque [[Tiberius Papirius Crassus]] erant. Et eo anni bellum in Latinos et Hernicos continuatum est, [[Titus Quinctius T.Ff. Cincinnatus Capitolinus]] dictator nominatus est<ref>op.cit. VI 27-30</ref>.
 
Anno [[376 a.C.n.|376]] iterum tribunus militum factus est. [[Lucius Menenius T.f. Lanatus]], [[Servius Cornelius P.f. Maluginensis]], [[Servius Sulpicius Praetextatus]] cum Menenio magistratum gesserunt<ref>[[Cassius Dio]] frag. lib. VII 29,1</ref>.
64 003

recensiones