Quantum redactiones paginae "Lucius Papirius Mugillanus (tribunus militum 382 a.C.n.)" differant

Summarium vacuum
(Paginam instituit, scribens ''''Lucius Papirius Mugillanus''' vel '''Crassus''' (nescimus, quando natus, quando mortuus sit) vir publicus Romanus quarti saeculi a.C.n. fuit. ==Cursus honorum==...')
 
==Cursus honorum==
Anno [[382 a.C.n.|382]] [[tribunus militum consulari potestate]] electus est. Ceteri tribuni [[Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus (tribunus militum 391 a.C.n.)|Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus]], [[Spurius Papirius Crassus]], [[Servius Cornelius P.f. Maluginensis]], [[Quintus Servilius Q.f. Fidenas (tribunus militum 382 a.C.n.)|Quintus Servilius Q.f. Fidenas]], [[Gaius Sulpicius Camerinus]] erant. Cum Lucius et Spurius Papirii - fortasse fratres fuerunt - contra [[Velitrae|Velitras]] milites ducerent, Aemilius et ceteri collegae in urbe manserunt, si Etrusci impetum facerent<ref>[[Titus Livius]], ab urbe condita, VI 22</ref>.
 
Papirius [[380 a.C.n.|380]] tribunus militum II electus est. Collegae eius anni [[Publius Valerius L.f. Potitus Poplicola]], [[Servius Cornelius P.f. Maluginensis]], [[Lucius Menenius T.f. Lanatus]], [[Gaius Sulpicius M.f. Peticus]], [[Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus (tribunus militum 391 a.C.n.)|Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus]], [[Lucius Valerius L.f. Poplicola]], [[Gnaeus Sergius Fidenas Coxo]] atque [[Tiberius Papirius Crassus]] erant. Et eo anni bellum in Latinos et Hernicos continuatum est, [[Titus Quinctius T.F. Cincinnatus Capitolinus]] dictator nominatus est<ref>op.cit. VI 27-30</ref>.
 
Anno [[376 a.C.n.|376]] iterum tribunus militum factus est. [[Lucius Menenius T.f. Lanatus]], [[Servius Cornelius P.f. Maluginensis]], [[Servius Sulpicius Praetextatus]] cum Menenio magistratum gesserunt<ref>[[Cassius Dio]] frag. lib. VII 29,1</ref>.
64 003

recensiones