Quantum redactiones paginae "A Canticle for Leibowitz" differant

Content deleted Content added
Linea 7:
 
==="Fiat Homo"===
De monacho ''Brother Francis Gerard'' et vita sua est haec pars fabulae hominibus post bellum atomicum in quoddam novum medium aevum viventibus. Ille GerardusFranciscus diligentissime scripta posteritati praeservanda transscribit cuiusdam hominis antediluviani nomine Leibowitz qui bello atomico supervixit et post bellum uxore mortua a [[religio Iudaica|religione Iudaica]] ad [[ecclesia catholica Romana|ecclesiam catholicam]] conversus monasterium condidit ut quam multas litteras antediluvianas hoc in mundo nunc post bellum scientiae inimicissimo servaret. CeterumFranciscus agit illius Leibowitzii nunc iam longe mortui consecrationem contra advocatum diaboli papalem a Nova Roma missum cui eiusmodi consecrationes critice examinandae et, si necessum sit, vetandae sint. Scripta illius Leibowitzii antediluviana recenter inventa monacho mirabilia videntur et nonnulla miris imaginibus praedita sunt quas GerardusFranciscus floribus ac animalibus pictis sua sponte exornat. Libri lector vel lectrix autem suspicatur scripta profanissima esse. Sunt [[Radiophonumtransistrum|radiophonitransistri]] formae - Leibowitz ingenarius rerum electronicarum fuisse videtur - vel schedulae alimentis emendis. Leibowitz etiam Gerardo nesciente et maritus et [[Iudaei|Iudaeus]] fuisse videtur.
 
==="Fiat Lux"===