Quantum redactiones paginae "Appius Claudius Ap.f. Crassus Inregillensis Sabinus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 6:
==Cursus honorum==
===Consul anni 471 a.C.n.===
Anno [[471 a.C.n.|471]] AppuisAppius Claudius primo consul creatus est. Cum collega [[Titus Quinctius L.f. Capitolinus Barbatus|Tito Quinctio Capitolino Barbato]] contra legem a [[tribunus plebis|tribuno plebis]] [[Volero Publilius|Volerone Publilio]] rogatam certavit, qua tribuni plebis a [[comitia tributa|comitiis tributis]] crearentur, quibus senatores minus valerent. Cum Appius et vim contra tribunos pararet, Quinctius tumultum exorsum placare conatus est. Ita ''lex Publilia'' promulgata est et tribuni a comitiis tributis primo electi sunt<ref>Titus Livius, ab urbe condita, II 56,6-58,1</ref>. Deinde bellum contra [[Aequi|Aequos]] et [[Volsci|Volscos]] renovatum est. Cum Quinctius exercitum in Aequos, Claudius copias in Volscos duxit, acerrime in milites suos egit, quod domi controversiam contra tribunos plebis perdiderat<ref>loc. cit. §§4-9</ref>. Itaque et milites cladem quasi petebant atque tum accipiebant<ref>loc. cit. cap. 59</ref>. Quinctius autem feliciter contra Aequos certavit<ref>loc. cit. cap. 60</ref>. Anno proximo itaque Appius a tribunis accusatus est. Livius tradidit Appium iam ante iudicium morbo mortuum esse<ref>loc. cit. cap. 61,8</ref>.
 
===Iterum consul et decemvir anno 451/450 a.C.n.===