Quantum redactiones paginae "Gaius Valerius Catullus" differant

Content deleted Content added
m r2.7.1) (bot mutat: es:Gayo Valerio Catulo
Linea 3:
'''Gaius Valerius Catullus''' (c. [[84 a.C.n.]]–c. [[54 a.C.n.]]) fuit poeta [[Roma]]nus [[saeculum 1 a.C.n.|saeculi primi a.C.n.]]
 
== De vita et carminibus Catulli ==
== Vita ==
De vita Catulli paucissima certe noscuntur. Secundum [[Suetonius|Suetonium]] natus est [[Verona]]e, qua in urbe maiores sui inter optimates numerabantur, at [[Roma]]e maximam partem vitae degebat. Anno [[57 a.C.n.]], amicum suum [[Gaius Memmius|Gaium Memmium]] comitatus est in [[Bithynia]]m, cuius [[provincia]]e Memmius pro praetore iam acceperat. Catullus unum annum gubernatori Bithynico meruit. Deinde anno [[56 a.C.n.]] e Bithynia profectus villam familiae suae in [[Sirmio]]ne sitam visitavit. Sirmionem ut feminam allocutus blandis vocibus ad amatorias illicit artes.<ref>In carmine XXXI, Sirmioni amasiae subicit ''insularum'' . . . ''ocelle'' (v. 1–2), ''desideratoque acquiescimus lecto'' (v. 10), ''o venusta Sirmio, atque ero gaude'' (v. 12); Baker 1983; Holzberg 2004; Putnam 1962.</ref>
 
A Callimacho profectus carmina conscripsit, quas ipse nugas esse dixit. In voluminis autem forma describenda explicasse etiam videtur, quas artis poeticae leges observandas esse censeret. ''Lepidum'' enim ''novum''que esse libellum affirmavit (c.1), quorum verborum illud ad eam spectat, qua virtute [[Callimachus]] bona carmina excellere voluerat, hoc autem aequales Catullum eiusque sodales significare solebant, quippe quos ''poetas novos'' appellarent. Hos omnes carmina facere voluisse apparet, quorum similia numquam fuerant. At Catullus in [[Cornelius Nepos|Cornelio Nepote]] cive suo doctrinam industriamque admiratus, cum his bonis artibus ipse numquam gloriaretur, tamen et poetam doctum ubique se praebuit et ne dubitari quidem potest, quin carminibus suis perficiendis operam dederit maximam.
 
Ars poetarum [[Graecus|Graecorum]], quibus nomen ''[[neoteroi]]'' inditum est (quorum in primis [[Callimachus]] enumerandus est) quique novum modum [[Homerus|Homero]] et [[epici]]s dissimilem propagaverunt, plurimum in arte Catulli poetica valuit. Carmina sua non diutius gesta heroum antiquorum et deorum, sed res privatas describunt. Quamvis haec carmina leviora videantur eorumque argumenta vulgaria sint, tamen opera sua haud sine eruditione composita sunt, immo ''poetae docti'' exemplum praebent.